AAS 42 (1950), p. 565

modandas, nulla fere esset causa timendi; at vero imprudenti
aestuantes « irenismo », nonnulli veluti lobices ad fraternam
unitatem restaurandam ea putare videntur, quae ipsis legibus
ac principiis a Christo datis innituntur itemque institutis ab
eo conditis, vel quae munimina ac fulcimina exstant integritatis
fidei, quibus collapsis, omnia uniuntur quidem, sed solummodo
in ruinam.
Novae huiusmodi opiniones, sive improbando novitatis desiderio,
sive laudabili causa moveantur, non semper eodem gradu,
eadem claritate iisdemque terminis proponuntur, nec semper
unanimo auctorum consensu; quae enim hodie a quibusdam,
cautelis nonnullis ac distinctionibus adhibitis, magis tecte docentur,
cras ab aliis audacioribus palam atque immoderate proponentur,
non sine multorum offensione, praesertim iunioris cleri,
nec sine ecclesiasticae auctoritatis detrimento. Quodsi cautius
agi solet in libris publice editis, iam liberius disseritur in libellis
privatim communicatis et in acroasibus coetibusque. Nec tantum
inter sodales utriusque cleri et in sacris seminariis institutisque
religiosis tales opiniones divulgantur, sed etiam inter laicos,
inter eos praesertim, qui iuventuti instituendae operam
navant.

Quod autem ad theologiam spectat, quorumdam consilium
est dogmatum significationem quam maxime extenuare; ipsumque
dogma a loquendi ratione in Ecclesia iamdiu recepta et a
philosophicis notionibus penes catholicos doctores vigentibus
liberare, ut in catholica exponenda doctrina ad Sacrae Scripturae
sanctorumque Patrum dicendi modum redeatur. Spem
ipsi fovent fore ut dogma elementis denudatum, quae extrinsecus
a divina revelatione esse dicunt, fructuose comparetur
cum eorum opinionibus dogmaticis, qui ab Ecclesiae unitate
seiuncti sint, utque hac via pedetemptim perveniatur ad assimilanda
sibi invicem dogma catholicum et placita dissidentium.
Accedit quod, catholica doctrina ad hanc redacta condicionem,
viam sterni autumant, qua, hodiernis necessitatibus satis-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.