AAS 42 (1950), p. 567

bitas, sed etiam sancitas esise, ita ut ab eis discedere nefas sit.
Quapropter neglegere, vel reicere, vel suo valore privare tot
ác tanta, quae pluries saeculari labore a viris non communis
ingenii ac sanctitatis, invigilante sacro Magisterio, nec sine
Sancti Spiritus lumine et ductu, ad accuratius in dies fidei veritates
exprimendas mente concepta, expressa ac perpolita sunt,
ut eorumdem in locum coniecturales notiones sufficiantur ac
quaedam fluxae ac vagae novae philosophiae dictiones, quae ut
fios agri hodie sunt et cras décident, non modo summa est imprudentia,
verum etiam ipsum dogma facit quasi arundinem
vento agitatam. Despectus autem vocabulorum ac notionum
quibus theologi scholastici uti solent, sponte ducit ad enervandam
theologiam, ut aiunt speculativam, quam, cum ratione
theologica innitatur, vera certitudine carere existimant.
Utique, proh dolor, rerum novarum studiosi a scholasticam
theologiae contemptu ad neglegendum, ac vel etiam ad despiciendum
facile transeunt ipsum Magisterium Ecclesiae, quod
theologiam illam sua auctoritate tantopere comprobat. Hoc enim
Magisterium ab ipsis tamquam progressionis sufflamen ac scientiae
obex exhibetur; ab acatholicis vero quibusdam iam veluti
iniustum frenum consideratur quo excultiores aliqui theologi
a disciplina sua innovanda detineantur. Et quamquam hoc sacrum
Magisterium, in rebus fidei et morum, cuilibet theologo
proxima et universalis veritatis norma esse debet, utpote cui
Christus Dominus totum depositum fidei — Sacras nempe Litteras
ac divinam « traditionem » - et custodiendum et tuendum
et interpretandum concredidit, attamen officium, quo fideles
tenentur illos quoque fugere errores, qui ad haeresim plus
minusve accedant, ideoque « etiam constitutiones et decreta
servare, quibus pravae huiusmodi opiniones a Sancta Sede
proscriptae et prohibitae sunt », nonnunquam ita ignoratur2
ac si non habeatur. Quae in Romanorum Pontificum Encyclicis
Litteris de indole et constitutione Ecclesiae exponuntur, a

2 O. I. O., can. 1324; cfr. Conc. Vat., D. B., 1820, Const. De Fide cath., cap. 4, De fide

et ratione, post canones.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.