AAS 42 (1950), p. 577

pita Geneseos, quamvis cum historicae compositionis rationibus
proprie non conveniant, quibus eximii rerum gestarum
scriptores graeci et latini, vel nostrae aetatis periti usi fuerint,
nihilominus quodam vero sensu, exegetis amplius investigando
ac determinando, ad genus historiae pertinere; eademque
capita, oratione simplici ac figurata mentique populi parum
exculti accommodata, tum praecipuas veritates referre,
quibus aeterna nostra procuranda salus innititur, tum etiam
popularem descriptionem originis generis humani populique
electi. Si quid autem hagiographi antiqui ex narrationibus popularibus
hauserint (quod quidem concedi potest), numquam
obliviscendum est eos ita egisse divinae inspirationis affl/atu
adiutos, quo in seligendis ac diiudicandis documentis illis ab
omni errore immunes praemuniebantur.
Quae autem ex popularibus narrationibus in Sacris Litteris
recepta sunt, ea cum mythologiis aliisve id genus minime aequanda
sunt, quae magis ex effusa imaginatione procedunt
quam ex illo veritatis ac simplicitatis studio, quod in Sacris
Libris Veteris etiam Testamenti adeo elucet ut hagiographi nostri
antiquos profanos scriptores aperte praecellere dicendi sint.
Novimus quidem plerosque catholicos doctores, quorum studiorum
fructus in athenaeis, in sacris seminariis et religiosorum
sodalium collegiis impertiuntur, ab iis erroribus alienos
esse, qui hodie, sive ob rerum novarum cupidinem, sive etiam
ob immoderatum quoddam apostolatus propositum, aperte vel
latenter divulgantur. At novimus quoque novas eiusmodi opinationes
incautos allicere posse; ideoque principiis obstare maluimus,
quam inveterato iam morbo medicinam praestare.
Quapropter, re coram Domino mature perpensa ac considerata,
ne a sacro Nostro officio deficiamus, Episcopis ac Religiosarum
Sodalitatum Moderatoribus, gravissime eorum onerata
conscientia, praecipimus, ut quam diligentissime curent, ne in
scholis, in coetibus, in scriptis quibuslibet opiniones huiusmodi
proferantur, neve clericis vel christifidelibus quovis modo tradantur.

38 - ACTA, vol. XVII , n. 11. — 2-9-1950.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.