AAS 42 (1950), p. 580

Postridie vero in sollemni Missa Papali, post Evangelium haec fuit

HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

VENERABILES FRATRES, DILECTI FILII,

« Virginitas angelicum est vitae genus », quod christiana1
religio ad tam excelsum evehit pulchritudinis gradum, ut aliquid
videatur terra maius caeloque dignum; at si martyrii palma
ei adicitur, aliquid habetur, quod cum gratiae suavitate ac
nitore invictam coniungit fortitudinem; atque intuentes omnes
•ad egregia, ad strenua illa facinora permovet, quae christiana
praecepta iubeant. Haec quidem omnia in virgínea puella miramur,
Maria Goretti, quam heri Nobis licuit sanctorum caelitum
redimire gloria.
Ex aerariae plebis parentibus orta est; qui, ut honesto labore
panem succrescenti suboli compararen t, oppidulum relinquere
suum coacti sunt, et ad Latii oras contendere, ubi excolendis
agris frugalissimum victum filiis providerent.
Cum esset autem animi candore praedita, una cum quadam
agendi alacritate coniuncto, inde a tenellis annis ita se praebuit,
ut non solum morum lenitate eniteret, sed diligenti etiam atque
indefessa operositate praestaret, qua quidem matri suae in domesticis
factitandis negotiis sedula ac serena assidebat.
Nullis litteris erudita, ab ipsa genetrice sua prima christianae
doctrinae rudimenta accepit, quae suae menti inculcare
studiosissime conabatur; ac nihil gratius, nihil dulcius habebat,
quam sacram aedem, quae longe aberat, quotiescumque poterat,
adire; ibique catholicae religionis praecepta ediscere, atque
ad Dei et ad Beatae Mariae Virginis aram incensissimas fundere
preces. Cum vero tandem ei licuit ad Eucharisticam
mensam accedere, ac se caelesti pabulo enutrire, id tam impensa
pietate egit, tam flagranti caritate, ut, potius quam
puella, angelus in humana carne videretur, Indidem profecto

1 S. IOAN. DAMASO., De fide orthod., 1. I V , c. 24; MIGNE, P. G. LXXXXIV , 1210.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.