AAS 42 (1950), p. 657

An. et vol. XXXXII 2 Octobris 1950 (Ser. IT, v. XVII) - N. 13
ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XII

ADHORTATIO APOSTOLICA^

AD CLERUM UNIVERSUM PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA

SEDE HABENTEM : DE SACERDOTALIS VITAE SANCTITATE PROMOVENDA.

PIUS PP. XII

VENERABILES FRATRES AC DILECTI FILII

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Menti Nostrae vox resonat Divini Redemptoris Petro dicentis:
«Simon Ioannis, diligis me plus his?... pasce agnos
meos, pasce oves meas »; itemque illa, qua idem Apostolorum1
Princeps Episcopos ac sacerdotes aetatis suae hisce verbis adhortabatur:
« Pascite qui in. vobis est gregem Dei, ... forma facti
gregis ex animo».2
Quae verba attento animo considerantes, praecipuas esse
supremi ministerii Nostri partes putamus id efficere pro viribus,
ut sacrorum Pastorum ac sacerdotum opera, quae christianum
populum ad vitanda mala, ad superanda discrimina et ad sanctimoniam
assequendam conducat oportet, efficacior cotidie fiat;
quod quidem nostris praesertim temporibus necessarium est,
dum adhuc gentes ac populi ob recens, immane bellum non
modo gravibus difficultatibus vexantur, sed animorum etiam

1 Cf. IOANN., XXI, 15 et 17.
2 / Petr., V, 2 et 3.

43 - ACTA, Vol. XVII, IL. 13. — 2-10-1950.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.