AAS 42 (1950), p. 677

loqui, itemque non sua, sed divina virtute operari : « Si quis
loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex
virtute, quam administrat Deus». Quin immo, dum ipse ad 58
sanctitatem nititur, suumque munus summa perfectione exercet,
tam studiose debet Iesu Christi partes personamque agere,
ut verecunde queat Apostoli gentium iterare sententiam: ((Imitatores
mei estote ,sicut et ego Christi ».5 9
Hisce de causis, dum debitis eos honestamus laudibus, qui
Dei amore proximorumque caritate ducti per hos annos, qui
immane diuturnumque bellum subsecuti sunt, totis viribus in
id incubuere ut, Episcopis praeeuntibus ac ducibus, tot rerum
animorumque miserias relevarent, abstinere non possumus quin
sollicitudinem anxitudinemque Nostram iis significemus, qui
ob peculiaria rerum temporumque adiuncta in externarum
actionum vorticem nimio saepius ita se ingurgitarunt, ut primum
neglegerent sacerdotum officium, hoc est officium suae
ipsius procurandae sanctitatis. Publice iam ediximus ad rec- 60
tius iter eos esse revocandos, qui temere autument salutem hominibus
afferri posse per eam, quae « actionis haeresis » iure
meritoque nominatur; per actionem dicimus, quae divinae gratiae
ope non innitatur, neque ea constanter adhibeat necessaria
assequendae sanctitudinis adiumenta quae a Iesu Christo fuere
data. At pari modo opportunum duximus eos ad sacri ministerii
opera impellere, qui animum ab externis rebus nimis abalienatum
gerant, ac quasi superni auxilii potentia diffidentes, in
id non satis contendant, pro facultate cuiusque sua, ut christiani
spiritus virtus in vitae usum omnibus illis agendi rationibus
inducatur, quas nostra tempora postulent. 61
Vos igitur omnes enixe adhortamur ut arctissime cum Divino
Redemptore coniuncti, cuius virtute omnia possumus, impensa 62
sollicitudine adlaboretis, ut eorum pro viribus aeternam procu-

58 / Petr., IV, 11.
£S / Cor., IV, 16.
60 Cf. A. A. S., XXXVI, 1944, p. 239; Epist. Cum proxime exeat.
6 1 Cf. Orat. die xn mensis sept. a. habitam.
MCMXXXXVII
62 Cf. Philipp., IV, 13.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.