AAS 42 (1950), p. 7

inest ratio peccati, quod attinet ad culpae definitionem et poenarum
ecclesiasticarum irrogationem ;
3° De omnibus causis sive contentiosis sive criminalibus quae respiciunt
personas privilegio fori gaudentes.
§ 2. In causis in quibus tum Ecclesia tum civilis potestas aeque competentes
sunt, quaeque dicuntur mixti fori, est locus praeventioni.

Can. 3

Actor, qui causas mixti fori ad tribunal ecclesiasticum deductas ad
forum saeculare iudicandas defert, congruis poenis puniri potest et privatur
iure contra eandem personam de eadem re et de connexis causam
agendi in foro ecclesiastico.

Can. 4

Tribunal Congregationis S. Officii suo more institutoque procedit sibique
propriam consuetudinem retinet; et etiam inferiora tribunalia,
in causis quae ad S. Officii tribunal spectant, normas ab eodem traditas
sequantur oportet.

CAPUT I

De potestate ordinaria et delegata

Can. 5

§ 1. Qui iurisdictionis potestatem habet ordinariam, potest eam alteri
ex toto vel ex parte delegare, nisi aliud expresse iure caveatur.
§ 2. Etiam potestas iurisdictionis ab Apostolica Sede delegata subdelegari
potest sive ad actum, sive etiam habitualiter, nisi persona propter
suas qualitates electa fuerit aut subdelegatio prohibita.
§ 3. Potestas delegata ab eo qui infra Eomanum Pontificem habet
ordinariam potestatem, si delegetar ad universitatem negotiorum, potest
in singulis casibus subdelegari; si vero ad singula negotia, subdelegari
potest tantummodo ex concessione expresse facta, sed articulum aliquem
non iurisdictionalem, etiam sine expressa commissione, iudices delegati
possunt subdelegare.
§ 4. Nulla subdelegata potestas potest iterum subdelegari, nisi id
expresse concessum fuerit.

Can. 6

§ 1. Potestas iurisdictionis ordinaria et ad universitatem negotiorum
t legata, late interpretanda est ; quaelibet alia stricte ; cui tamen delega
ta potestas est, ea quoque intelliguntur concessa, sine quibus eadem
exerceri non posset.
§ 2. Ei, qui delegatum se asserit, incumbit onus probandae delegationis.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.