AAS 42 (1950), p. 712

sim ita erectam et constitutam suffraganeam esse decernimus Mexicanae
archidioecesi, eiusque pro tempore Episcopos Mexicani Archiepiscopi
metropolitico subiicimus iuri. Sedem autem episcopalem in urbeToluca,
a qua dioecesis mutuatur nomen, fìgimus; quam idcirco urbem
ad civitatis episcopalis fastigium evehimus. Episcopi vero cathedram
in paroeciali ecclesia ibi exstante, Deo in honorem S. Ioseph,
Sponsi B. M. V., dicata, constituimus ; quam proinde ad cathedralis
Ecclesiae gradum et dignitatem evehimus; et ipsi atque Tolucensibus
pro tempore Episcopis omnia tribuimus iura, honores, privilegia, insignia,
quibus ceterae per orbem cathedrales Ecclesiae earumque Praesules
iure communi gaudent ; simulque eosdem iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur Episcopi. Praeterea,
ad iuris canonici praescripta maiorique huius novae cathedralis
Ecclesiae decori et utilitati, Cathedrale Canonicorum Capitulum in ea
instituendum decernimus iuxta normas, per alias Apostolicas Litteras
edendas. Quandiu vero hocce Episcopi senatu dioecesis carebit, ad iuris
tramitem consultores dioecesani eligantur et adhibeantur. Mensae
autem episcopalis dotem constituent congrua redituum et bonorum pars
ad Mexicanam archidioecesim pertinentium, nec non Curiae emolumenta
et oblationes, quae a fidelibus, in quorum bonum eadem dioecesis erecta
est, praeberi solent. Quod porro attinet ad ipsius Dioecesis regimen et«
administrationem, ad Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede vacante,
electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi,
adamussim servari iubemus, quae sacri canones praescribunt. Volumus
autem ut quam primum fieri poterit minus saltem Seminarium
constituatur ad normam iuris canonici et iuxta regulas a S. Congrega^
tione de Seminariis et Studiorum Universitatibus statutas ; ex quo electi.
iuvenes in Urbem mittantur ut, in Pontificio Collegio Pio Latino Americano,
sub fere oculis Nostris, in disciplinis philosophicis et theologicis,
in Ecclesiae bonum instituantur. Decernimus insuper ut simul ac hae
Litterae Nostrae ad exsecutionem deductae fuerint, clerici eo ipso Ecclesiae
illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime degunt. Iubemus
denique ut omnia documenta et acta quae novam Tolucensem dioecesim
eiusque clericos, fideles ac bona temporalia respiciunt, a Curia
Mexicana ad Tolucensem transmittantur, in proprio archivo diligenter
asservanda. Ad quae omnia uti supra disposita et constituta ad exsecutionem
mandanda venerabilem quem supra memoravimus Fratrem in
Mexicana Republica Visitatorem Apostolicum deputamus eidemque tribuimus
necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum
de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate consti-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.