AAS 42 (1950), p. 769
•et anima ad supernam Caeii gloriam eveheretur, ubi Regina
refulgeret ad eiusdem sui Filii dexteram, immortalis saeculorum
Regis. 48
Quoniam igitur universa Ecclesia, in qua viget Veritatis Spiritus,
qui quidem eam ad revelatarum perficiendam veritatum
cognitionem infallibiliter dirigit, multipliciter per saeculorum
decursum suam fidem manifestavit, et quoniam universi terrarum
orbis Episcopi prope unanima consensione petunt, ut
tamquam divinae et catholicae fidei dogma definiatur veritas
corporeae Assumptionis Beatissimae Virginis Mariae in Caelum
— quae veritas Sacris Litteris innititur, christifidelium animis
penitus est insita, ecclesiastico cultu inde ab antiquissimis
temporibus comprobata, ceteris revelatis veritatibus summe
consona, theologorum studio, scientia ac sapientia splendide
explicata et declarata — momentum Providentis Dei consilio
praestitutum iam advenisse putamus, quo insigne eiusmodi
Mariae Virginis privilegium sollemniter renuntiemus.
Mos, qui Pontificatum Nostrum peculiari Sanctissimae Virginis
patrocinio concredidimus, ad quam quidem in tot tristissimarum
rerum vicibus confugimus, Nos, qui Immaculato
eius Cordi universum hominum genus publico ritu sacraviinus,
eiusque praesidium validissimum iterum atque iterum experti
sumus, fore omnino confidimus ut sollemnis haec Assumptionis
pronuntiatio ac definitio haud parum ad humanae consortionis
profectum conferat, cum in Sanctissimae Trinitatis gloriam
vertat, cui Deipara Virgo singularibus devincitur vinculis. Futurum
enim sperandum est ut christifideles omnes ad impensiorem
erga caelestem Matrem pietatem excitentur; utque eorum
omnium animi, qui christiano gloriantur nomine, ad desiderium
moveantur Mystici Iesu Christi Corporis participandae
unitatis, suique erga illam augendi amoris, quae in omnia eiusdem
augusti Corporis membra maternum gerit animum. Itemque
sperandum est ut gloriosa mediantibus Mariae exempla
magis magisque persuasum sit quantum valeat hominum vita,
4 8 Cf. I Tim., I. 17.
5 0 - ACTA, vol. XVII, n. 15. — 4-11-1950.