AAS 42 (1950), p. 771

ptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii publici
subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate
constitutae munitis, eadem prorsus fides ab omnibus habeatur,
quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel
ostensae.
Nulli ergo hominum liceat paginam hanc Nostrae declarationis,
pronuntiationis ac definitionis infringere, vel ei ausu
temerario adversari et contraire. Si quis autem hoc attentare
praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum
Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae, apud S. Petrum anno Iubilaei Maximi millesimo
nongentesimo quinquagesimo, die prima mensis Novembris,
in festo omnium Sanctorum, Pontificatus Nostri anno duodecimo.

Ego PIUS, Catholicae Ecclesiae Episcopus,
ita definiendo subscripsi

yji Ego FRANCISCUS Episcopus Ostiensis et Tusculanus Cardinalis MARCHETTI
SELVAGGIANI, S. Collegii Decanus.

£g Ego EUGENIUS Episcopus Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT.

£B Ego CLEMENS Episcopus Veliternus Cardinalis MICARA.

£B Ego IOSEPH Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.

Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis ALOISI MASELLA.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.