AAS 43 (1951), p. 13

que stilo Curiae merito requiruntur. Accurata horum omnium clausurae
pontificiae minoris elementorum definitio infra, in Statutis Generalibus
et in Instructionibus a S. Congregatione de Religiosis Nostra
Auctoritate Nostroque nomine dandis, tradetur.

Quod spectat ad Monasteriorum Monialium autonomiam seu mutuam
libertatem, ea hic repetere opportunum ducimus et Monialibus applicare
quae, consulto de Monachis dixeramus in Homilia habita die 18 septembris
1947 in patriarchali Basilica S. Pauli extra moenia, revoluto
decimo quarto saeculo ab obitu S. Benedicti Nursiani. Mutatis rerum 34
adiunctis, plura iam suadent, ac non raro postulant, Monasteriorum Monialium
consociationem, uti facilior ac convenientior officiorum distributio,
utilis ac saepe necessaria religiosarum ab uno ad aliud Monasterium
variis de causis ad tempus translatio, oeconomicum iuvamen, laborum
coordinatio, observantiae communis defensio, aliaque id genus. Quod
autem haec omnia fieri et obtineri valeant, quin necessariae autonomiae
derogetur nec quomodolibet clausurae vigor enervetur vel recollectioni
vitaeque monasticae severiori disciplinae damnum inferatur, tam ex amplissima
experientia Congregationum Monasticarum virorum, quam ex
non raris speciminibus Unionum ac Foederationum quae inter Moniales
hucusque approbatae fuerunt, certe ac secure comprobatur. Ceterum Foederationum
erectio et Statutorum quibus regi debeant approbatio, Sanctae
Sedi reservatae manebunt.

Ad laborem, sive manuum sive animi, omnes, viris vel mulieribus minime
exceptis qui vitae contemplativae vacant, non solum lex naturalis
obligat, sed paenitentiae etiam ac satisfactionis officium. Labor prae- 35 36
terea generale est instrumentum quo animus, et a periculis servatur et
ad altiora evehitur; quo nos, ut oportet, divinae Providentiae operam
praebemus nostram tum in ordine naturae tum in ordine qui naturam excedit;
quo opera caritatis exercentur. Labor denique norma est ac lex
praecipua vitae religiosae, vel ab eius originibus, iuxta illud « ora et
labora ». Sane huius vitae disciplina, magna ex parte in praecipiendo,
ordinando ac perficiendo labore posita fuit semper. 37
Monialium labor, si aeterna respiciantur, talis esse oportet, ut quae
illum suscipit, in primis sancto proposito suscipiat; ut eadem praesentem
Deum saepe cogitet ; ut illum ex oboedientia capiat, cum suique voluntaria
castigatione coniungat. Quod si labor ita sustinebitur, ille potens
ac constans erit omnium virtutum exercitatio, atque pignus suavis
efficacisque coniunctionis vitae contemplativae cum activa, ad exemplum
Nazarethanae Familiae. 38

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.