AAS 43 (1951), p. 357

neplacitum, concredimus; nomen insuper antiqui Vicariatus Apostolici
de Caquetà in Vicariatus Apostolici Sibundoyensi* nomen mutamus.
Novo autem Vicariatui illi novaeque Praefecturae eorumque pro tempore
Antistitibus omnia tribuimus iura, privilegia, potestates et facultates,
quibus ceteri Vicariatus seu Praefecturae eorumque Praesules iure
communi fruuntur, itemque eos omnibus obstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri obstringuntur. Quae omnia, uti supra disposita
et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis
quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum exemplis aut
excerptis, subscriptione et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio
constituti munitis, eandem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce
Litteris haberetur ostensis. Nemini autem hanc paginam divisionis, erectionis,
concessionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei ausu
temerario contraire liceat. Si quis vero id attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se
noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimi primo, die octava Februarii mensis, Pontificatus Nostri
anno duodecimo.

Pro S. R. Ii, Cancellario
EUGENIUS Card. TISSE KANT P. Card. FUMASONI BIONDI
S. Collegii Decanus S. C. de Propaganda Fide Praefectus.

Franciscus Hannibal Ferretti, Proton Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.

Loc-o ^ Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXX, n. 93. Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.