AAS 43 (1951), p. 498

Pontificia Opera Missionalia moderantur — « actuosa illa navitas,
qua christianae religionis propagatores praestant tum in
regionibus Evangelii luce iam collustratis, tum apud gentes,
quibus eadem nondum affulsit, talem vim, impulsionem amplitudinemque
assecuta est, qualis numquam fortasse in Catholicarum
Missionum annalibus recensetur ».3
In praesens tamen, dum túrbida ac minacia tempora currunt,
ac populi non pauci rebus inter se repugnantibus invicem
seiunguntur, perquam opportunum videtur Nobis eiusmodi
causam etiam atque etiam commendare, quandoquidem
Evangelii nuntii humanam christianamque bonitatem omnibus
suadent, et ad fraternam illam eos adhortantur communemque
necessitudinem, quae gentium contentiones Nationumque fines,
exsuperat.
Quam ad rem, cum moderatores huius generis Operum eadem
occasione allocuti sumus, haec praeter cetera verba fecimus:
« ... Muneris vestri indoles, quae nullis Nationum obstringitur
limitibus, itemque communis vester fratemusque labor praeclaram
illam Catholicae Ecclesiae notam quasi ante omnium oculos
et in sua luce positam designant, quae quidem discordiam
renuit, discrepantiam refugit, atque a discidiis illis aliena prorsus
abest, quae populos perturbant atque interdum misere subvertunt;
christianam dicimus fidem christianamque erga omnes
caritatem, quae ultra quaelibet dimicantium castra, ultra
quoslibet Civitatum terminos, ultra omnes terrarum tractus atque
oceani immensitates transvehuntur, vosque singulos universos
ad eam excitant atque exstimulant assequendam metam,
quam cum assecuti eritis, Dei Regnum ad omnes pertinebit terrarum
orbis partes ».4
Quamobrem occasionem libenter nacti quinti revoluti lustri,,
ex quo Litterae Encyclicae Rerum Ecclesiae editae fuere, et
uberem iam peractum laborem magna cum animi oblectationem

* A. A. S., 1944, p. 209.
« A. A. S., 1944, p. 207.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.