AAS 43 (1951), p. 519
hac norma, veluti naturali fundamento, innititur : omnibus
nempe ius esse, ad vivendum necessarium, terrenis hisce bonis
utendi; cui quidem iuri primarium illud officium respondet privatam
quamdam possessionem singulis omnibus, prouti potest,
attribuendi. Iuridicae normae, ab humanis legibus ortae, quae
privati dominii ius moderantur, mutari possunt, atque rerum
usum plus minusve circumscriptum concedere; atsi sincera voluntas
est hominum societatem pacandi tranquillandique, opus
est prorsus id efficere, ut operarii, qui patres familias iam sunt,
vel aliquando erunt, eiusmodi oeconomicae servituti ne sint obnoxii,
quae cum humanae personae iuribus congruere nequeat.
Haud multum autem interest utrum haec servitus a nimio
privatorum possessiottum potentatu oriatur, an potius ab absoluta
ipsius Civitatis in rebus omnibus potestate pendeat; quin
0
immo, quando suprema Civitatis auctoritas in universam, privatam
publicamque civium vitam dominatur, et in mentium
etiam cogitationes, consilia, sententias, in ipsamque conscientiam
invadere conatur, talis inde proficiscitur libertatis defectio,
e qua maiora etiam detrimenta maioresque pernicies, ut
experiundo constat, haberi possunt ».3 9
Ad vos etiam pertinet, Venerabiles Fratres, qui in catholicarum
Missionum territoriis sollertem vestram navatis operam,
diligenter curare ut haec principia ac normae effecta dentur.
Peculiaribus ac variis locorum rerumque condicionibus prae
oculis habitis, atque in Episcoporum conventibus, in synodis
in aliisque coetibus collatis invicem consiliis, pro facultate contendite,
ut provida illa de re oeconomica ac sociali sodalicia,
consociationes atque instituta opportune excitentur, quae nostra
haec tempora populique vestri indoles postulare videantur.
Id procul dubio pastorale officium vestrum poscit, ne grex vobis
creditus ob novos errores, iustitiae veritatisque specie indutos,
et ob pravas impulsiones e recto itinere transversus agatur.
39 A. A. 8., 1943, pp. 16-17.