AAS 43 (1951), p. 534

pleto igitur, quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum qui sua interesse
praesumant consensu, re mature perpensa ac certa scientia, de
apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, Praefecturam Apostolicam
de Ambanja in insula de Madagascar ad Vicariatum Apostolicum erigimus
et constituimus, iisdem servatis finibus; illumque eorumdem sodalium
Ordinis Fratrum Minorum Capulatorum sollertibus curis, ad Nostrum
tamen et Apostolicae Sedis beneplacitum, concreditum volumus.
Novo itaque huic Vicariatui Apostolico eiusque pro tempore Praesulibus
omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceteri
per orbem Vicariatus Apostolici eorumque Antistites iure communi
fruuntur, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, uti supra disposita et
constituta, rata ac valida esse volumus et decernimus, contrariis quibuslibet
non obstantibus. Harum vero Litterarum exemplis vel excerptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eandem
prorsus volumus haberi fidem, quae hisce iisdem haberetur ostensis.
Nemini autem hanc paginam provectionis, erectionis, constitutionis,
commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se
noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo primo, die octava mensis Martii, Pontificatus Nostri
anno duodecimo.

Pro S. R. E. Cancellario
P. Card. FTJMASONI BIONDI

8. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Ioseph Caprio, Proton. A.post.
Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXXI, n. 25 - Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.