AAS 43 (1951), p. 540

Esquipulas, in nova nunc dioecesi Zacapensi exstans, mentem Nostram
volventes, quod eximio ac magnifico colitur cultu non modo ab oppidanis
et finitimis populis, verum etiam a christifidelibus, qui piae peregrinationis
causa ex dissitis quoque regionibus illuc confluunt ; atque
cupientes ut conspicui illius Sanctuarii splendor augeatur et decor, illud
ab Ordinarii Zacapensis iurisdictione eximimus et peculiari regendum
lege statuimus.
Ad quae omnia uti supra disposita et constituta perficienda venerabilem
quem supra memoravimus Fratrem in Guatimala Nuntium Apostolicum
deligimus eidemque necessarias et opportunas tribuimus facultates
etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum
in ecclesiastica dignitate constitutum, et ipsi onus imponimus ad
S. Congregationem Consistorialem, authenticum exemplum quam primum
transmittendi peractae exsecutionis actorum.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex
eo quod quilibet quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam
si specifica et individua mentione digni sint, auditi non fuerint, vel praemissis
non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel
obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet
alio, licet substantiali ee inexcogitato, defectu notari, impugnari, vel in
controversiam vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore,
suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere ; et, si secus super his
a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus, non
obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis
Romanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque
contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per
praesentes derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis,
vel excerptis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis, ac sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae praesentibus Litteris tribueretur,
si ipsammet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc
paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis, subiectionis,
statuti, mandati, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.