AAS 43 (1951), p. 634

sionem nulla iudicantium increpatione reprehensam...; cum tam
impie duarum naturarum ante Incarnationem Unigenitus Dei
Filius fuisse dicatur, quam nefarie postquam Verbum caro factum
est, natura in eo singularis asseritur ». Neque tenuiore1 5
impetu Nestorium, qui in devii itineris contraria ruit, idem
percellit: « Propter hanc ergo unitatem personae in utraque natura
intelligendam, et Filius hominis legitur descendisse de caelo,
cum Filius Dei carnem de ea Virgine de qua est natus, assumpserit.
Et rursus Filius Dei crucifixus dicitur ac sepultus,
cum haec non in Divinitate ipsa, qua Unigenitus consempiternus
et consubstantialis est Patri, sed in naturae humanae sit
infirmitate perpessus. Unde Unigenitum Filium Dei crucifixum
et sepultum omnes etiam in Symbolo confitemur ».1 6
Praeter utriusque in Christo naturae distinctionem perspicue
illinc evincitur distinctio quoque proprietatum et operationum,
quae geminae sunt illius naturae: « Salva igitur, ait, proprietate
utriusque naturae, et in unam coèunte personam, suscepta
est a maiestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate
mortalitas ». Et rursus : « Tenet enim sine defectu pro-1 7
prietatem suam utraque natura ».1 8
Attamen duplex illarum proprietatum et operationum series
uni Verbi Personae attribuuntur, quia «Unus... idemque
est... vere Dei Filius et vere hominis Filius». Unde: «Agit1 9
enim utraque forma cum alterius communione quod proprium
est, Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente
quod carnis est ». Usitata hic apparet idiomatüm, ut2 0
aiunt, communicatio quam Cyrillus contra Nestorium iure vindicavit,
solido hoc innixus effato utramque Christi naturam in
unica Verbi persona subsistere, Verbi nempe ex Patre ante

14 Ibid.
16 Ep. 28, 5: PL 54, 771; cfr. AUGUSTINUS, Contra sermonem Arianorum, c. 8 (PL

42, 688).
17 Bp. 28, 3: PL 54, 763; cfr. S. LEONIS M. Serm. 21, 2 (PL 54, 192).
15 Ep. 28, 3: PL 54, 765; cfr. Serm. 23, 2 (PL 54, 201).
1 9 Ep. 28, 4 (PL 54, 767).
10 Ibid.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.