AAS 43 (1951), p. 641
statica unio est spectatissimum exemplar, longam per saeculorum
seriem misere abscesserunt. Nonne id sanctum, salutare
Deique voluntati 'congruens est, ut omnes tandem aliquando
ad unicum Christi redeant ovile?
Quod ad Nos attinet, volumus eos id perspectum habere cogitationes
Nostras esse pacis, et non adflictionis. Ceteroqui 39
satis constat hoc et opere Nos demonstrasse: quodsi, cogente
necessitate, hac in re gloriamur, in Domino gloriamur, qui bonae
cuiuslibet voluntatis est'datur. Etenim Decessorum Nostrorum
vestigia secuti, adsiduam operam navavimus, ut ad Catholicam
Ecclesiam reditus Orientalibus facilior evadat : eorum
legitimos ritus tutati sumus ; studia quae eos spectant proveximus;
leges iis providas promulgavimus; Sacrum Consilium in
Romana Curia pro Ecclesia Orientali constitutum magna sollicitudine
afferimus; Armenorum Patriarcham Romanae purpurae
decore insignivimus.
Cum recens autem ftirebat bellum et inopia, inedia, morbi
bello parta erant, Nos, nullo discrimine facto hos inter ac illos,
qui vocitare Nos patrem solent, ubique allevare ingravescentia
mala studuimus : viduis, pueris, senibus, aegrotis auxiliari connisi
sumus; o beatiores sane, si adaequare optatis opes valuissemus.
Hanc igitur Apostolicam Sedem, cui praeesse est prodesse,
hanc divinitus erectam inconcussam veritatis rupem, ii qui calamitosa
ob tempora ab ea seiuncti sunt, prae oculis habentes atque
imitati Flavianum, novum Ioannem Chrysostomum in rebus
asperis pro iustitia obeundis, Chalcedonenses conciliares patres,
membra excellentissima mystici Corporis Christi, Marcianum
fortem, mitem sapientemque principem, Pulcheriam, lilium regia
et intemerata pulchritudine candens, ne tardent debito cor
1ère obsequio: ex quo ad Ecclesiae unitatem reditu in commune
christiani orbis emolumentum uberem bonorum fontem
effluxurüm esse prospicimus.
Profecto Nos minime latet inveteratum praeiudicatarum opi-
, 9 Cfr. IEREM., 29, 11.
41 - Acta , vol. XVIII, n. 14. — 5-10-1951.