AAS 43 (1951), p. 66

bus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia uti supra
disposita et constituta, rata ac valida esse et fore volumus et iubemus,
contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis
seu excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis sigilloque viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce praesentibus
haberetur ostensis. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, commissionis, confirmationis, concessionis et
voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu
temerario id attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum./
Datum Romae, apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo, die vicesima quarta Iunii, Pontificatus Nostri anno duodecimo.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P, Card. FTJMASONI BIONDI

8. Collegii Decanus S. C. de Propaganda Fide Praefectus

f Alfonsus Carinci, Archiep. Tit. Seleuc, Dec. Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in, Cane. Ap., vol. LXX1X, n. 77. - Al. Trussardi.

y
PAKISTANI STATUS

IN PAKISTANO STATU DIOECESIUM ALIQUOT FINES ALITER CIRCUMSCRIBUNTUR

ET DUAE NOVAE PROVINCIAE ECCLESIASTICAE KARACHIENSIS ET DACCHENSIS

ERIGUNTUR.
PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Rerum Locorumque adiuncta exigunt aliquando ut Ecclesiarum in
orbe circumscriptiones ita commutentur ut faciliori christifidelium regimini
eorumque maiori spirituali bono et utilitati satius respondeant.
Venerabiles itaque Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Sacrae Congregationi
de Propaganda Fide praepositi, considerantes quod post Indianae
Reipublicae et praesertim Pakistani Status constitutionem, occidenta-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.