AAS 43 (1951), p. 661

in novam erigimus et constituimus dioecesim, ex urbis Sambalpur nomine,
in qua sedes erit Episcopi, Sambalpurensem appellandam. Novam
hanc dioecesim curis committimus Societatis Verbi Divini Sodalium, qui
iamdudum fructuose illic allaborant ad Christi regnum prolatandum.
Novam hanc dioecesim Sambalpurensem suffraganeam constituimus metropolitanae
Ecclesiae Calcuttensi, eiusque pro tempore Episcopos metropolitico
subicimus iuri Archiepiscopi Calcuttensis. Ecclesiam vero,
quam Episcopus, hac ipsa die electus, quam primum construendam curabit,
in cathedralem constituimus et illi ac pro tempore Episcopis Sarnbalpurensibus
omnia attribuimus iura, honores, insignia, privilegia, favores
et gratias, quibus ceterae per orbem cathedrales Ecclesiae earumque
Praesules iure communi fruuntur, illosque pariter iisdem astringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri astringuntur. Volumus
porro ut donec Canonicorum Capitulum cathedrale constitui poterit,
dioecesani consultores ad iuris tramitem interim eligantur et adhibeantur.
Mandamus insuper ut quamprimum fieri poterit parvum saltem Seminarium
dioecesanum iuxta sacros canones et S. Congregationis Fidei
Propagandae traditas normas erigatur, ut iuvenes in sortem Domini
vocati in bonum Ecclesiae recte instituantur.
Statuimus insuper ut episcopalis mensa novae dioecesis constituatur
Curiae emolumentis et oblationibus, quae a fidelibus, in quorum bonum
dioecesis ipsa erecta est, praeberi solent.
Quod vero attinet ad dioecesis istius regimen et administrationem,
ad Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede vacante, electionem,
ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi, servanda
iubemus quae sacri canones praescribunt. Quoad autem clerum peculiariter
spectat, statuimus ut, simul ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem
demandatae fuerint, eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur adscripti,
in cuius territorio legitime degunt. Volumus demum ut documenta
et acta omnia, quae novam hanc dioecesim eiusque clericos et
fideles respiciunt, quam primum fas erit, a Cancellariis dioecesium Calcuttensis,
Ranchiensis et Nagporensis Cancellariae Sambalpurensi tradantur,
ut in huius tabulario religiose serventur. Ad quae omnia, uti
supra disposita et constituta, perficienda venerabilem quam antea memoravimus
in India Internuntium Apostolicum, vel eum qui in exsecutionis
actu Inter nuntiaturae praeerit, deligimus et illi necessarias et
opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo
agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate vel officio constitutum
eidemque onus iniungimus ad S. Congregationem Fidei Propagandae
transmittendi authenticum peractae exsecutionis actorum exemplum.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.