AAS 43 (1951), p. 8
Quodsi hoc loco animum ad vitae monasticae penetralia con vertere
velimus, quis recensere et ponderare poterit perfectionis religiosae thesauros
in Monasteriis absconditos? quis flores ac fructus sanctitatis,
quos hi conclusi horti Christo Ecclesiaeque tulerunt? quis precationum
efficacitatem, quis deditionis divitias, quis denique bona omne genus
quibus Moniales Ecclesiam Matrem suam ornare, sustinere, confortare
totis viribus satagerunt?
* * -x-
Sanctimonialium rigidus sane definitusque typus, in legum canonicarum
et in ascesis paginis insculptus, ab innumeris Ordinibus, Monasteriis,
Conventibus, quae in Ecclesia iugiter exstiterunt, facile, et, quoad
ipsius praecipua lineamenta, etiam fideliter receptus fuit, atque per
plura saecula tenaciter retentus. Ex hac communi fidelitate atque constantia,
arcta compago in sacro Monialium Instituto exorta est, quae fortius
quam omnium aliorum regularium sive religiosorum utriusque sexus
Institutorum, innovationibus quibuslibet restitit semper. Id, intra certos
iustosque limites, merito ipsi vertendum esse non est ambigendum.
Haec, quam laudavimus, Monialium unitas minime ceterum obstitit
quominus, et quod attinet ad ascesim et quod ad interiorem pertinet disciplinam,
iam antiquitus diversae figurae varietatesque admitterentur, quibus
Deus, mirabilis in sanctis suis, Ecclesiam Sponsam suam ditavit et
decoravit. Quae Monialium varietates ex eiusdem generis varietate oriri
videntur Ordinum ac Religionum virorum, quibus Monialium Ordines
adiecti quodammodo fuerunt. Revera, vix non omnes Monachi, Canonici
regulares, Mendicantes praecipue secundos Ordines instituere nitebantiur,
qui servata semper generali Monialium ratione, fere ut primi Ordines
inter se diversi conspiciebantur. Pariter nonnulli Ordines Clericorum
regularium et nonnullae Congregationes virorum proprii Instituti
Monialium Ordines recentius condiderunt.
Monialium varietates, quas supra attigimus, sive Instituti historiam
respicimus, sive communes eius interiores mutationes, dignissimae profecto
sunt quae attente considerentur. Sane, ipsae, generali vitae contemplativae
ratione incolumi atque firmis praecipuis receptae disciplinae
normis ac principiis, novam veluti sanctitatis vim veteri Instituto comparar
un t.
Recentioribus temporibus, praesertim saeculo xvi abeunte, novae
Monialium Ordinum formae inductae et ab Ecclesia pedetentim probatae
fuerunt; ut ecce Institutum Sanctae Ursulae, Angelicarum, Congregatio
Religiosarum Dominae Nostrae, Ordo Visitationis, Societas Dominae