AAS 43 (1951), p. 833

TU
QUEBECENSIS
(S. ANNAE POCATIERENSIS)

AR ARCHIDIOECESI QUEBECENSI TERRITORII PARS SEIUNGITUR, EX QUA NOVA

ERIGITUR DIOECESIS S. ANNAE POCATIERENSIS NOMINE, IPSI METROPOLITA-

NAE ECCLESIAE QUEBECENSI SUFFRAGANEA.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Sollerti studio Apostolica Sedes curat ut Ecclesiarum in orbe catholico
circumscriptio ita ordinetur, ut fidelium necessitatibus, quantum
fieri possit, pro locorum adiunctis respondeat et Sacrorum Antistitum
regimen maiori cum fructu exerceatur. Ex illis itaque dioecesibus,
quae ob nimiam territorii amplitudinem ab uno, vel diligentissima, Pastore
regi nequeant, partes seiungendae sunt et aliae exinde dioeceses
erigendae, aliis concedendae Antistitibus.
Quod considerantes, Nos accipiendas duximus preces venerabilis
Fratris Hildebrandi Antoniutti, Archiepiscopi titulo Sinnadensis in
Phrygia et Delegati Apostolici in ditione Canadensi, quibus, accedente
consensu venerabilis Fratris Mauritii Boy, Archiepiscopi Quebecensis,
petebatur ut e latissimo Archidioecesis Quebecensis territorio pars separaretur
in novam dioecesim erigenda.
Nos itaque, de consilio venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium Negotiis Consistorialibus praepositorum, re mature perpensa
ac certa scientia, suppleto, quatenus opus sit aliorum qui sua
interesse praesumant consensu, apostolicae Nostrae potestatis plenitudine
ab Archidioecesi Quebecensi illam seiungimus territorii partem,
quae comitatus civiles Kamouraslca, Islet, Montmagny et Rivière du
Loup complectitur, quam in novam erigimus dioecesim S. Annae Pocatierensis
ab urbe Sainte Anne de la Pocatière appellandam.
Huius dioecesis sedem in hac ipsa urbe constituimus, quam ad civitatis
episcopalis fastigium extollimus. Episcopi vero cathedram in sacra
aede Deo in honorem S. Annae dicata, in illa urbe exstante, Agimus,
quam propterea ad Ecclesiae Cathedralis dignitatem evehimus, eique
et pro tempore Episcopis S. Annae Pocatierensis honores, insignia, iura
et privilegia attribuimus, quibus ceterae episcopales Ecclesiae earum-

53 - Acta , vol. XVIII, n. 17. — 90-12-1951.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.