AAS 44 (1952), p. 520

exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque ad quos pertinent seu pertinere poterunt, nunc et in
posterum, plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum
; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super bis,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum ex Arce Gandulphi, sub anulo Piscatoris, die iv mensis Octobris
anno MCMLI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Dno Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
Officium Regens
Pontificiis Diplomatibus expediendis

II

LEX PROPRIA SEU CONSTITUTIONES CONFOEDERATIONIS CONGREGATIONUM MONA-

STICARUM ORDINIS SANCTI BENEDICTI APPROBANTUR ET CONFIRMANTUR.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Pacis vinculum animorumque consensionem,
ceteris praesidiis longe anteferenda, Monachi Benedictini,
ex Christi Domini suique Auctoris disciplina, religiose servantes, rei
christianae ipsorumque Ordini multum attulerunt decoris et incrementi.
Quod praecipue evenit, postquam, datis die xn mensis Iulii, anno
MDCCCXCin, Litteris Apostolicis per Leonem PP. XIII, rec. mem., Decessorem
Nostrum, plures sodalium societates in perpetuum foedus,
legibus firmatum, coiere. Confitemur quoque ex communi studiorum
sede quae, a Sancto Anselmo nuncupata, eiusdem Decessoris Nostri
auctoritate in hac Urbe fuerat constituta, fructus perceptos esse amplissimos.
Probatis vero primariis eius consociationis institutis, Sacra Congregatio
negotiis Episcoporum atque Regularium praeposita, Summi
Pontificis, quem diximus, mandatum conficiens, iura et munera Abbatis
Primatis, decreto die xvi mensis Septembris, eodem anno, lato, explicavit
atque definivit. Ad hasce leges aliis postmodum eiusdem Sacri Consilii
decretis, consultis conventuum Abbatum synodorumque Praesidum,
tertio decimo sive septimo quoque anno coactorum, consuetudine Collegii
Anselmiani usuque cotidiano Antistitis primoris plura addita sunt quae

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.