AAS 44 (1952), p. 639
ibi vénerantur, incunabula Domini effundens, quasi divinum impulsum
persensit agmen Virginum colligendi Sanctissimum Sacramentum adorantium
in reparationem atque expiationem iniuriarum, quae a peccatoribus
eidem inferuntur. Bergomum reversus, dum verbum Dei in oppido
Capriate prédicat, non sine divino consilio in Servam Dei Catharinam
Comensoli occurrit, quae idem propositum mente volvebat, cum qua
anno 1882, Bergomensi Episcopo approbante, religiosam Virginum familiam
condidit, cuius primarius finis est Ssmi Sacramenti adoratio,
unde nomen Adoratricum Ssmi Sacramenti inditum, cui opera misericordiae
addita sunt pro egenis atque infirmis. Res bene procedebant :
verum sine ulla Servi Dei morali culpa, Deo permittente, in gravem
nummariam difficultatem fuit adactus, ob quam ab Instituto ac Bergomensi
dioecesi abalienatus, a Cremonensi Episcopo benigne exceptus,
in Oppido « Rivolta d'Adda » Instituti sui ibi exstanti domui ad eo spiritualis
moderator datus est. Domus haec facta est princeps quasi alterius
Instituti omnino a Bergomensi separati, fine, nomine, religiosis
vestibus ac regulis primigenis servatis.
Sancta eius opera feliciter Institutum laetas progressiones fecit in
Sororum spiritualem profectum et in bonum proximorum : nunc autem
est iuris pontificii, atque ultra mille numerat Sorores professas.
Servus Dei omnibus fuit virtutibus, quae sacerdotem decent, ornatus.
Paupertatis amantissimus, moriens nil habuit quod relinqueret ; caritate
fervens sacerdotalia omnia veluti in Deum abreptus exsequebatur, praesertim
Eucharisticum sacramentum adorando ; erga proximos vero totus
fuit in miseris sublevandis, in egenis subveniendis, in sacramentalibus
confessionibus audiendis. Nunquam in verbo deliquit immo iis, a quibus
mala receperat ignovit heroice. Has illum ceterasque virtutes ipse quidem
humilitate tegebat, sed Deus illum supernis, ut videtur, donis rependit.
Arthritico morbo atque carcinomate attactus, atroces dolores, divinae
voluntati plenissime subiectus, patientissime ad mortem usque sustulit,
quam die 6 Februarii anno 1913 sancte, ut vixerat, oppetiit.
Sanctitatis fama erumpente, in Cremonensi Curia Ordinaria auctoritate
canonicae adornatae sunt inquisitiones annis 1928-1932 super scriptis,
sanctitatis fama atque oboedientia Urbanianis decretis de liturgico
cultu Servis Dei non praestando; quibus rogatoriales sunt addendae
Utinenses, Derthosenses ac Mediolanenses annis 1930-31 habitae.
Plures interim Summo Pontifici ab Archiepiscopis, Episcopis, Praelatis,
capitularibus dignitatibus aliisque oblatae sunt litterae causae
Introductionem postulantes.
Servatis itaque omnibus de iure servandis, R. P. D. Hercule Crovella,