AAS 48 (1956), p. 144

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

INSTRUCTIO

AD ORDINARIOS OMNES NECNON AD MAGISTROS IN SEMINARIIS, IN ATHENAEIS,

VEL IN STUDIORUM UNIVERSITATIBUS DOCENTES ET AD LECTORES IN STUDIO-

RUM DOMIBUS RELIGIOSORUM : DE « ETHICA SITUATIONIS )).

Contra doctrinam moralem eiusque applicationem in Ecclesia catholica
traditam multis in regionibus etiam inter catholicos spargi coepit
systema ethicum quod plerumque nomine cuiusdam « Ethicae Situationis
)) venit, quamque dicunt non dependere a principiis ethicae obiectivae
(quae ultimatim in « Esse » fundatur), sed cum ea non solum in
eadem linea poni, sed eidem super or dinar i.
Auctores qui hoc systema sequuntur decisivam et ultimam agendi
normam statuunt non esse ordinem obiectivum rectum, naturae lege determinatum
et ex hac lege certo cognitum, sed intimum aliquod mentis
uniuscuiusque individui iudicium ac lumen, quo ei in concreta situatione
posito innotescit quid sibi agendum sit. Haec igitur hominis ultima
decisio secundum eos non est, sicut ethica obiectiva apud auctores maioris
momenti tradita docet, legis obiectivae ad particularem casum applicatio,
attentis simul ac ponderatis, secundum regulas prudentiae,
particularibus « situationis » adiunctis, sed immediatum illud internum
lumen et iudicium. Hoc iudicium saltem multis in rebus ultimatim nulla
norma obiectiva, extra hominem posita atque ab eius persuasione subiectiva
independente, quoad suam obiectivam rectitudinem ac veritatem
est mensuratum, neque mensurandum neque mensurabile, sed sibi
ipsi plene sufficit.
Secundum hos auctores « naturae humanae » conceptus traditionalis
non sufficit, sed recurrendum est ad conceptum naturae humanae (( exsistentis
» qui quoad plurima non habet valorem obiectivum absolutum, sed
relativum tantum ideoque mutabilem, exceptis fortasse illis paucis elementis
atque principiis quae ad naturam humanam metaphysicam (abso-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.