AAS 5 (1913), p. 338

ramus, eique nomen imponimus Vicariatus Apostolici « de Urubamba et
Matre Dei ». Divino autem hominum generis Redemptore confidimus,
catholicam Fidem in ampla et nobilissima Peruana ditione semper nova
ac maiora incrementa suscepturam. Decernentes praesentes Nostras Litteras
firmas efficaces semper exsistere et fore suosque plenarios et integros
effectus sortiri, illisque ad quos spectat et in posterum spectabit in omnibus
et per omnia plenissime suffragari; sicque in praemissis per quoscumque
iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque
irritum esse et inane, si secus super his, a quoquam, quavis auctoritate,
scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et
Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, ceterisque
constitutionibus et sanctionibus Apostolicis in contrarium facientibus
quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
iv iulii MDCCCCVIII, Pontificatus Nostri anno decimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
L. $ S. a Secretis Status.

PROVISIO ECCLESIARUM.

Successivis sacrae Congregationis Consistorialis decretis Ssmus*
D. N. Pius PP. X has quae sequuntur ecclesias de proprio pastore providit,
scilicet:

30 maii 1913. — Titulari ecclesiae episcopali Castabalensi praefecit
Sac. Marcum Zapata, archidiaconum cathedralis ecclesiae S. Ioannis
de Cuyo, quem constituit Auxiliarem Revmi D. Iosephi Americi Orzali,
episcopi S. Ioannis de Cuyo.
á iunii. — Cathedrali ecclesiae Casertanae Revmum D. Marium
Palladino, hactenus episcopum Isclanum.
— Cathedrali ecclesiae S. Severini Revmum D. Adamum Borghini,
hactenus episcopum titularem Carpasiensem.
— Cathedrali ecclesiae Adriensi sac. Anselmum Rizzi, dioecesis Mantuanae,
ibidem parochum loci vulgo Ostiglia.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.