AAS 5 (1913), p. 367

erigeretur. Cum itaque hoc super negotio, examen instituissent Emi ac
Rmi Patres sacro Consilio Fidei Propagandae praepositi in plenario
coetu habito die 7 vertentis mensis, omnibus mature perpensis, a Vicariatu
Apostolico de Amoy partem illam distrahendam censuerunt quae
constat insula Formosa aliisque eidem adiacentibus insulis, modo Iaponicae
dominationi subiectis : ex ea autem efformandam esse Praefecturam
Apostolicam Insulae Formosae nomine distinguendam, cuius spiritualem
administrationem adhuc in posterum retineant Fratres Praedicatores
Provinciae Ssmi Rosarii insularum Philippinarum.
Hanc vero Emorum Patrum sententiam per infrascriptum sacrae
huius Congregationis Secretarium Ssmo D. N. Pio PP. X relatam in
audientia diei 14 eiusdem mensis, Sanctitas Sua ratam in omnibus habuit
et confirmavit, atque praesens in re Decretum expediri iussit.
Datum Romae ex aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide,
die 19 iulii 1913.

Fr. H. M. CARD. GOTTI, Praefectus.
L. $ S.
C. Laurent i, Secretarius.

II.

DECRETUM.

IMMUTANTUR FINES INTER VICARIATUS APOSTOLICOS FOKIENSEM ET AMOËNSEM.

Ampliori christiani nominis propagationi animum intendentes solertissimi
Praesules Vicariatuum Apostolicorum de Fo-kien et de Amoy in
Sinensi provincia Fukien exsistentium, unanimiter a S. Sede petierunt
ut aptior induceretur finium inter utrumque Vicariatum divisio. Quod
negotium cum Emi ac Rmi Patres S. huius Congregationis rite considérassent
in plenario conventu habito die 7 vertentis iulii, statuendum
censuerunt a Vicariatu Apostolico Fokiensi seiungendas esse praefecturas
civiles Lun-yen-chou, Yung-chun-chou, Hsing-hua-fu una cum
insula Nan-jih et parvas alias si quae sunt ad praefecturam Hsing-hua-fu
attinentes: dictas vero regiones adiungendas esse finitimo Vicariatui
Amoënsi, a quo per Decretum huius item diei seiungitur insula Formosa
una cum aliis proximis minoribus insulis quae modo Iaponicae dominationi
subsunt.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.