AAS 5 (1913), p. 41
praefati mensis habita, relatam, Sanctitas Sua in omnibus adprobavit ratamque
habere dignata est ac praesens ea de re Decretum confici mandavit.
Datum Romae ex aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide,
die 28 ianuarii, anno 1913.
Fr. H. M. CARD. GOTTI, Praefectus.
L.ÜBS.
C. Lamenti, Secretarius.
S. CONGREGATIO RITUUM
i.
DECRETUM
DE CAUSIS SERVORUM DEI PROCEDENTIBUS PER VIAM CASUS EXCEPTI, QUA-
RUM DISCUSSIO, EDITO DECRETO « CUM IN AGENDIS » 11 NOVEMBRIS 1912,
SUSPENSA FUIT DE MANDATO SANCTISSIMI.
Edito Decreto Cum in agendis die 11 novembris superioris anni,
quo sanctissimus Dominus noster Pius Papa X iudicialem ordinem sancivit
servandum in Causis Servorum Dei procedentibus per viam Casus
excepti, cum Sanctitas Sua mandasset, ut suspensae manerent Causae
omnes eius generis quae apud sacrorum Rituum Congregationem agi
coeperant, non exclusa Causa Servi Dei Isnardi ex Ordine Praedicatorum,
Beati nuncupati, donec ipsa Sanctitas Sua eminentissimo Cardinali
eidem Congregationi Praefecto, vel eiusdem Congregationis Secretario,
mentem suam aperiret: cumque interea nonnulli Postulatores per infrascriptum
Secretarium supplicibus votis ab ipso sanctissimo Domino
nostro quaesissent, an sibi liceret prosequi Causas ante memoratum
Decretum inclioatas, easque ad finem perducere veteri procedendi ordine
servato; Sanctitas Sua negativum dedit responsum.
Ex speciali vero gratia concedendum esse duxit, ut resumi possint
illae Causae quae, quamvis tractatae iam fuerint apud sacrorum Rituum
Congregationem, nondum tamen ad exitum pervenerunt per approbationem
vel confirmationem Sanctitatis Suae: et illae praeterea quarum
positiones typis impressae traditae fuerunt Promotori Fidei ante promulgationem
Decreti memorati, iuxta elenchum ab ipso Promotore
confectum et sacrae Rituum Congregationis Secretario exhibitum ; quae