AAS 5 (1913), p. 425

instituere^ quam moderaris. Exhibita sunt Nobis superioribus diebus
legum statuta quibus regitur; ex iisdem plane perspeximus quam amanti
sapientique caritatis consilio Societas ista opificum complectatur causam.
Placuit prae ceteris provida penes eamdem gratifieandi ratio, qua nimirum
operariis ita consulitur, ut habeant sensim quo sibi ipsi auxilium
ferant, sociisque dum aedes et cetera suppeditantur vitae, subsidia haud
praetermittuntur quibus prospicitur animis ad sempiterna iuvandis.
Cuiusmodi providendi genus congruit sane, ut optime nosti, christianae
caritati et ad bonorum opinionem Societati demerendam haud
exiguum arbitramur habere momentum. Hisce libenter addimus paternae
hortationis Nostrae stimulos et confidimus salutare hoc institutum tanto
eos prosequuturos benevolentia, ut florere in dies iisdem adiutoribus
pergat. - Auspicem interea divinorum munerum Nostraeque testem
benevolentiae tibi, venerabilis Frater, viris quorum consiliis operaque
iuvaris, ceteris denique qui in sociorum numero recensentur, apostolicam
benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die i augusti MCMXIII, Pontificatus
Nostri anno decimo.

PIUS PP. X.

V.

AD RR. PP. DD. ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS QUIBUS UTITUR PATRONIS

CATHOLICA STUDIORUM UNIVERSITAS ANDEGAVENSIS, OB LITTERAS VENE-

RATIONIS ET OBSEQUII PLENAS, BEATISSIMO PATRI EXHIBITAS.

Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem. — Officiosissimis
litteris, quas, Andegavum more vestro coëuntes, die 1 mensis
iulii ad Nos communi consilio dedistis, non modice recreati sumus:
plures enim afferebatis solacii causas, quare assiduae, quibus angimur,
curae aliquantulum quiescerent. Quod enim, uti scribitis, Athenaei Andegavensis
doctores religiose aperiant, alunni diligenter percipiant puram
et integram catholicae Ecclesiae doctrinam, singulari id Nos afficit laetitia
; quod vero, Litteris Nostris Pascendi ex animo adhaerentes, Modernismum
perinde habeant ac si ignorarent, id ita Nos erigit ac solatur,
ut facere non possimus, quin et vobis vehementer gratulemur, et magistros
auditoresque publico laudis testimonio honestemus: immo etiam
placet mandare vobis, ut Nostris verbis eos certiores faciatis non tam
a communi fidelium Patre laudari quam diligi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.