AAS 5 (1913), p. 427

ad Andegavensem studiorum Universitatem sustentandam, opem operamque
conferant. Qua in re, eo potissime spectamus, ut et in Instituto
vobis carissimo nonnihil adiumenti impertiamus, et gratum animum
Nostrum vobis iisque cunctis significemus, qui, eius causa, nullis laboribus
sumptibusve pepercerunt.
Minime quidem diftitemur, futurum, ut ex hac rerum mutatione
aliquid detrimenti Athenaeum Parisiense in praesentia capiat. Verum
quidnam e catholicis Galliae sperare non liceat? Eos igitur impensissimo
cohortamur, velint tam large liberaliterque Parisiensi Istituto subvenire,
ut ne ullam quidem iacturam eidem obtigisse appareat. Quod si
ecerint et rem Nobis pergratam facturos se sciant et, eo quoque' nomine,
de Ecclesia ac de communi salute esse optime merituros.
Quod reliquum est, divinae remunerationis auspicem paternaeque
benevolentiae Nostrae testem, Vobis, venerabiles Fratres, et clero populoque
vestro apostolicam benedictionem amantissime impertimus.
Datum Romae apud sanctum Petrum, die xv mensis augusti, anno
MCMXIII, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. X.

VI.

AD R. P. D. IULIUM MAURITIUM ABBET, EPISCOPUM SEDUNENSEM, CETEROSQUE

HELVETIORUM EPISCOPOS, DE QUINQUAGESIMO ANNO AB INITIS EORUM

ANNUIS CONVENTIBUS, DE CONSTANTINIANIS SOLLEMNIBUS AC DE CONIUN-

CTIONE CUJMf APOSTOLICA SEDE.

Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem. — Vobis
nuperrime Sedunum coëuntibus sollemne fuit communem ad Nos dare
epistulam, quae observantiam pietatemque in Nos vestram abunde redolet:
cuius significationi pietatis maius quidem afferre pondus videntur
ipsae causae, quae vos ad scribendum impulere. Coetus enim, quem
egistis, quinquagesimus est, postquam decessores vestri consueverunt
quotannis in unum aliquem convenire locum, ut gregis saluti collatis
consiliis prospicerent. Quod si e tot procellis, quibus regionem vestram
hoc temporis decursu agitari vidimus, ad certam quamdam tranquillitatem
tolerabilemque rerum condicionem perventum est, id acceptum
merito referendum putatis Apostolicae Sedi, quae vobis nulla unquam
ratione defuit; at magnam partem est vestrae quoque decessorumque

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.