AAS 5 (1913), p. 433

IL
DECRETUM.

INSULARUM SUNDAE MINORUM PRAEFECTURA APOSTOLICA ERIGITUR.

Ut io insulis Sundae minoribus, quae ad Vicariatum Apostolicum
Bataviensem iam pertinebant, nova promoveantur christianae fidei incrementa,
haec sacra Congregatio christiano Nomini Propagando easdem
insulas, duobus fere abhinc annis, alumnis Societatis Verbi Divini de
Steyl committendas curavit, novaeque Apostolicae Praefecturae in eisdem
erigendae consilium inivit. Nunc autem, novis ibidem apostolicis operibus
auctis atque solidatis, sacra eadem Congregatio, accedente Summi
Pontificis auctoritate, per praesens Decretum, praedictam Praefecturam,
in insulis Sundae minoribus, ea tantum excepta cui nomen Flores, erectam
declarat.
Datum Romae, ex aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide,
•die 16 septembris, anno 1913.

Fr. H. M. CARD. GOTTI, Praefectus.
L.^S.
C. Laurenti, Secretarius.

III.

NOMINATIO EPISCOPI.

Brevi apostolico nominatus est:
1 septembris 1913. — Episcopus titularis ecclesiae Gharrensis et
vicarius apostolicus Zanzibariensis, R. P. Ioannes Geraldus Neville,
alumnus Congregationis sancti Spiritus.

IV.

NOMINATIONES PRAEFECTORUM APOSTOLICORUM.

Decretis S. Congregationis de Propaganda Fide nominati sunt:
19 augusti 1913. — Praefectus Apostolicus novae Praefecturae Terrae
Gulielmi occidentalis, R. P. Canisius Theodorus Geltings, e Societate
sacrorum Cordium de Picpus.
2 septembris. — Praefectus Apostolicus novae Praefecturae insulae
Formosae, R. P. Clemens Fernandez, ex Ordine Fratrum Praedicatorum.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.