AAS 6 (1914), p. 220

Cardinales Episcopi suo quisque Suffraganeo cum annua
sex millium libellarum praebere, tum partem domus episcopalis
ad habitandum assignare debent. Suffraganei vero in dioecesi
Suburbicaria, quam vice sacra gubernandam susceperint, continenter
perpetuoque residebunt.
Itaque omnia quae his litteris decreta sancitaque sunt, valida
et firma in omnes partes esse ac fore edicimus, inviolateque ab
omnibus, ad quos pertinet, servari iubemus, contrariis quibuslibet
non obstantibus, etiam specialissima mentione dignis.
Datum Romae apud S. Petrum die v mensis maii anno
MCMXIV, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

I

INDULGENTIAE PLENARIA ET PARTIALES OCCASIONE CENTESIMI ANNI A RESTITUTA
SOCIETATE IESU.

PIUS PP. x

Universis Christifidelibus, salutem et apostolicam benedictionem, —
Refert ad Nos dilectus filius Franciscus Xaverius Wernz, praepositus
generalis Societatis Iesu, die septimo proximi mensis augusti centesimum
reversurum esse annum, ex quo ipsa Societas, auctoritate et gratia
Sedis apostolicae per Constitutionem « Sollicitudo omnium ecclesiarum
» a Pio PP. VII rec. mem. decessore Nostro obsignatam, restituta
feliciter fuit. Ad auspicati eventus memoriam celebrandam, addit idem
praepositus generalis, per triduum, videlicet diebus quarto, quinto et
sexto atque insuper ipso septimo die mensis augusti huius anni, honori
sacratissimo Cordis Iesu solemnes in gratiarum actionem supplicationes
omnibus in ecclesiis atque in oratoriis publicis aut semipublicis ad
societatem ipsam ubique terrarum pertinentibus fore peragendas. Ut
vero hae fiant uberiore cum spirituali emolumento, enixas Nobis ipse
generalis moderator preces humiliter adhibet, ut fidelibus in Societatis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.