AAS 6 (1914), p. 337

tia, illa haberent promiscua ad sequendum. At eos multum
animus fefellit. Planum est, cum praecipuum nostris scholasticae
philosophiae ducem daremus Thomam, Nos de eius principiis
maxime hoc intelligi voluisse, quibus, tamquam lundamentis,
ipsa nititur. Ut enim illa reiicienda est quorumdam
veterum opinio, nihil interesse ad Fidei veritatem quid quisque
de rebus creatis sentiat, dummodo de Deo recte sentiatur, siquidem
error de natura rerum falsam Dei cognitionem parit;
ita sancte inviolateque servanda sunt posita ab Aquinate principia
philosophiae, quibus et talis rerum creatarum scientia
comparatur quae cum Fide aptissime congruat ; et omnes1
omnium aetatum errores refutantur; et certo dignosci licet quae
Deo soli sunt neque ulli praeter ipsum attribuenda ; et mirifice2
illustratur tum diversitas tum analogia quae est inter Deum eiusque
opera ; quam quidem et diversitatem et analogiam Concilium
Lateranense IV sic expresserat: « inter Creatorem et creaturam
« non potest tanta similitudo notari, quin inter eos maior sit dis-
« similitudo notanda » . — Ceterum, his Thomae principiis, si3
generatim atque universe de iis loquamur, non alia continentur,
quam quae nobilissimi philosophorum ac principes Doctorum
Ecclesiae meditando et argumentando invenerant de propriis cognitionis
humanae rationibus, de Dei natura rerumque ceterarum,
de ordine morali et ultimo vitae fine assequendo. Tam praeclaram
autem sapientiae copiam, quam hic a maioribus acceptam
sua prope angelica facultate ingenii perpolivit et auxit et
ad sacram doctrinam in mentibus humanis praeparandam, illustrandam
tuendamque adhibuit, nec sana ratio vult negligi4
nec Religio patitur ulla ex parte minui. Eo vel magis quod si
catholica veritas valido hoc praesidio semel destituta fuerit, frustra
ad eam defendendam quis adminiculum petat ab ea philoso-

1 Contra G-entiles, lib. II, c. III et II.
2 Ib. c. III; et I, q. XII, a. 4; et q. LIV, a I.
3 Decretalis II Damnamus ergo, etc. Cfr. S. Thom. Quaest. Disp. De scientiaa
Dei, art. 11.
4 In Librum Boethii De Trinitate, quaest. II, art. 3.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.