AAS 7 (1915), p. 200
censis v< cum iure potioritatis super ecclesia et canonicis S. Andreae
», eidem autem ecclesiae saeculari S. Andreae cum eius
Capitulo iura, honores et privilegia concathedralis vel quasi -
concathedralis confirmamus. — Rationes vero, quae inter Abbatem
Ordinarium et Capitulum saeculare S. Andreae, atque inter
hoc ipsum et Capitulum regulare S. Scholasticam, quod ad
eiusdem Abbatiae regimen attinet, intercedere debent, iis praescriptionibus
(Disposizioni Complementari) definiuntur, quas
Constitutioni huic adiicimus. Quae praescriptiones aeque valeant
atque ipsa Constitutio : et utrumque omni ex parte, etiam
quatenus aliquam commutationem affert iis quae antehac concessa
sunt, de Apostolicae potestatis plenitudine praecipimus ut
inviolate servetur. — Venerabili autem Fratri, Episcopo Anagnino
committimus ut ad huius Constitutionis praescriptionumque
adiectarum exsecutionem procedat.
Quaecumque igitur hic, tum in Constitutione tum in adnexis
praescriptionibus, a Nobis statuta sunt, ea rata ac firma esse iubemus
: non obstantibus Apostolicis litteris Interest Ecclesiae,
supra commemoratis, quibus, qua parte huic Constitutioni Nostrae
adversantur, derogamus, itemque Nostris et Cancellariae
Apostolicae regulis de iure quaesito non tollendo, ceterisque,
etiam speciali atque individua mentione dignis, in contrarium
facientibus quibuslibet.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae
millesimo nongentesimo decimo quinto, die vicesima prima
martii, in festo sancti Patris Benedicti, Pontificatus Nostri
anno primo.
P. CARD. GASPARRI i$¡ C. CARD. DE LAI
a Secretis Status. S. C. Consistorialis Secretarius.
Loco £ft Plumbi
VISA
M. RlGGl, C. A., Not.
Reg. in Cane. Ap., N. —