AAS 7 (1915), p. 402

tissimum vero acceptabili Altaris sacrificio iuvari », eosque anathemate
perculit, qui dicerent, sacrum non esse litandum « pro
vivis et defunctis, pro peccatis, poenis, satisfactionibus et aliis
necessitatibus ». Neque vero rationem agendi huic docendi rationi
dissimilem unquam secuta est pia Mater Ecclesia; nullo
enim tempore destitit Christifideles vehementer hortari, ne paterentur,
defunctorum animas iis carere utilitatibus, quae ab
eodem Missae sacrificio uberrime profluerent. Qua tamen in re
hoc laudi Christiano populo verti debet, nunquam eius pro defunctis
studium industriamque defuisse : ac testis Ecclesiae historia
est, cum fidei caritatisque virtutes altius insiderent animis,
actuosiorem tunc operam et reges et populos, ubicumque
patebat catholicum nomen, in eluendas Purgatorii animas contulisse.

Ea ipsa profecto effecit tam incensa maiorum pietas,
ut, plura ante saecula, in Regno Aragoniae, consuetudine paulatim
inducta, die Sollemnis Commemorationis omnium defunctorum
sacerdotes saeculares sacrum bis peragerent, ter vero
regulares; quod privilegium Decessor Noster immortalis memoriae
Benedictus XIV non modo, iustis de causis, confirmavit,
verum etiam, rogatu Ferdinandi VI Hispaniarum Eegis Catholici,
itemque Ioannis V Lusitaniae Regis, Litteris Apostolicis,
die XXVI mensis Augusti a. MDCCXLVIII datis, ita produxit, ut cuilibet
sacerdoti e regionibus utrique Principi subiectis facultatem
faceret ter eadem in Sollemni Commemoratione litandi.
Procedente autem tempore, permulti, tum sacrorum Antistites,
tum ex omni ordine cives, iterum et saepius supplices
preces Apostolicae Sedi adhibuerunt, ut eiusmodi privilegio
ubique gentium liceret uti : eademque de re a proximis Decessoribus
Nostris et a Nobismetipsis, in hisce Pontificatus Nostri
primordiis, postulatum est haud semel. Nec vero dixeris, causas,
quae ad propositum olim afferrentur, iam nunc defecisse : quin
immo et exstant adhuc et ingravescunt in dies. Etenim Christifidelium,
qui Missas in defunctorum solacium celebrandas vel
quovis modo statuerint vel testamento lega verini, pia haec in-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.