AAS 7 (1915), p. 48

qui in posterum ab Uganda (cuius regni territorium magna ex parte
praefata Missio comprehendit) nuncupetur; geminus vero Vicariatus
Meridionalis, posthac simpliciter a Victoria Nyanza, absque alio addito,
denominetur. Quam sententiam Ssmo Dno nostro Benedicto div. prov.
Pp. XV, ab infrascripto sacrae eiusdem Congregationis Secretario, in
audientia praefati diei, relatam, Sanctitas Sua in omnibus adprobavit
ratamque habere dignata est atque praesens decretum fieri mandavit.
Datum Romae, ex aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide,
die 15 ianuarii, anno 1915.

Fr. H. M. CARD. GOTTI, Praefectus.
I* ©S.
C. Laurenti, Secretarius.

SACRA CONGREGATIO RITUUM

i
ROMANA

DECLARATIONIS ET EXTENSIONIS INSIGNIUM'

Humiles enixasque preces R. P. Ioannis B. Vitale Barnabitae, parochi
ecclesiae Ss. Blasii et Caroli ad Catinarios, et hodierni camerarii
parochorum almae Urbis eiusque districtus, supplicia quoque totius
Collegii vota depromentis, ab Emo et Rmo dno cardinali vicario Basilio
Pompilj commendatas et ab infrascripto cardinali sacrae Rituum
Congregationi Pro-Praefecto relatas, sanctissimus Dominus noster Benedictus
Papa XV peramanter excipiens, privilegium et usum insignium
rochetti et palmatoriae eisdem parochis utriusque cleri, decreto diei 11 novembris
proxime elapsi, singillatim concessum, ita declarare atque extendere
dignatus est:
I. Ipsi parochi, quoties legitime convocati, collegialiter sacris functionibus
assistunt vel in processionibus incedunt, etiam coram Summo Pontefice
et ubique, rochettum induere valent.
II. Si aliqui tantum parochi pro munere suo conveniunt et sacris
adstant, ex. gr. occasione sacrarum missionum, spiritualium exercitiorum
et similium, rochettum deferre possunt.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.