AAS 7 (1915), p. 50

publice expositum, alternis vicibus adorarent. Ampliata deinceps ipsius
Orphanotrophii domo et novo exstructo sacello in honorem S. Cordis
inibi Pia Unio Oblatarum S. Cordis Iesu erecta est cum primis regulis
auctoritate Ordinaria approbatis die 21 decembris 1874. Vertente anno 1879,
etiam « Parva schola pueri Iesu » ad ecclesiasticas vocationes excolendas,
a Dei famula originem habuit. Quum vero Pia Unio Oblatarum S. Cordis
Iesu in dies increscens floreret in variis Galliae dioecesibus, anno 1880 a
Capitulo generali, die 17 maii, ad totius Instituti regimen serva Dei electa
et praeposita fuit. Quod munus, etsi corpore infirma ac debilis, usque
ad obitum tamen exercuit. Ipsum porro Institutum ab Apostolica Sede
die 4 octobris 1881 decreto laudibus cohonestatur^ demum anno 1895,
decimo ab obitu suae fundatricis, definitivam approbationem obtinuit.
Interea Ludovica Teresia, diutinis saevisque doloribus tentata et ad
extrema deducta, quum sacramentis morientium refecta esset, inter
sodales et filias, pietatis suae sensus effundens erga sacratissimum Cor
iesu et Deiparam Virginem, tandem ex corporis vinculo soluta piam
animam exhalavit, die 27 iunii anni 1885, non sine opinione sanctitatis.
Hinc factum est ut Inquisitiones Ordinariae in ecclesiastica Curia Molinensi
super fama sanctitatis vitae adornatae sint. Hisce autem absolutis
et Romam ad sacram Rituum Congregationem delatis, quum, servato
iuris ordine, omnia in promptu essent ad Causae introducendae discussionem,
instante R. P. D. Raphaele Maria Virili, episcopo tit. Troadensi,
ipsius causae Postulatore, attentisque litteris postulatoriis tum ex augustis
Imperatorum et Regum familiis, tum ex Emis S. R. E. Patribus
Cardinalibus, necnon ex Rmis Archiepiscopis et Episcopis, Capitulis, Praepositis
Ordinum seu Congregationum aliisque personis ecclesiastica vel
civili dignitate praestantibus, Emus ac Rmus dominus cardinalis Vincentius
Vannutelli, episcopus Praenestinus, eiusdem.Causae Ponens seu
Relator, in Ordinariis sacrorum Rituum Congregationis Comitiis subsignata
die ad Vaticanum coadunatis, sequens dubium discutiendum proposuit:
An signanda sit Commissio introductionis Causae in casu et ad
effectum de quo agitur ? Et Emi ac Rmi Patres sacris tuendis Ritibus
praepositi, post relationem ipsius Emi Ponentis, audito verbo et scripto
R. P. D. Alexandro Verde, sanctae Fidei promotore, omnibus accurate
perpensis, rescribendum censuerunt: Affirmative seu Signandam esse
Commissionem, si Sanctissimo placuerit. Die 15 decembris 1914.
Quibus omnibus sanctissimo Domino nostro Benedicto Papae XV
per infrascriptum Cardinalem sacrae Rituum Congregationi Pro-Praefectum
relatis, Sanctitas Sua rescriptum eiusdem sacri Consilii ratum
habens, propria manu signare dignata est Commissionem introductionis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.