AAS 7 (1915), p. 558

sarii Generalis Bullae Cruciatae, et consequentes attributiones, in eodem
solemnis Conventionis articulo XL statutum fuit, ut illae per Archiepiscopum
Toletanum ea forma et amplitudine exerceantur, quae S. Sedes
praefiniverit. Haec quidem Bulla per Apostolicas Litteras die xxi m. Septembris
anno MCMII, Piscatoris annulo obsignatas, ad duodecim annos
novissima vice prorogata fuit a rec. me. Leone PP. XIII, Praedecessore
Nostro, fìnemque habuit prima Dominica Adventus anni superioris MCMXIV.
Eam vero Decessor Noster bo. me. Pius PP. X ad annum dumtaxat
produxit per Secretariae Status mandatum sub die xxiv m. iunii ipsius
anni MCMXIV, consilium enim mente susceperat Bullam enunciatam reformandi,
ut magis illam praesentium temporum adiunctis respondentem
redderet: pariterque ut voluntatem Suam erga Te, Carissime in Christo
Fili Noster, atque erga praenobilem nationem, quam regis, luculentius
significaret, illius privilegia amplificare Sibi quoque proposuerat. Hanc
Nostri Decessoris voluntatem placet modo Nobis ad exitum adducere ;
non minori enim benevolentia et caritate Te, Carissime in Christo Fili
Noster, atque universae Hispaniae populum complectimur. Quare, exhibitas
Tuo nomine Nobis per Tuum apud Nos Legatum preces ultro
libenterque excipientes, Cruciatae Bullam pro Regno Hispaniarum Motu
proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque
Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi, ad duodecim
annos prorogamus, a prima Dominica Adventus vertentis anni MCMXV
computandos. Circa autem publicationem Bullae ipsius eiusdemque
indulta quoad indulgentias, divina officia et sepulturam, confessionem
et votorum commutationem ; dispensationem ab irregularitate, et ab
impedimento affinitatis et criminis; beneficiorum convalidationes et compositiones;
legem abstinentiae et ieiunii; conditiones circa usus huius
indulti ; quoad denique privata oratoria, servari praecipimus religiose in
omnibus conditiones ac leges, quae continentur in indiculo, quod
praelo impressum in tabulario tertiae Sectionis Secretariae Nostrae
Status a Brevibus Apostolicis asservari iussimus ; cuius tenor sequens est :

INDULTA PONTIFICIA HISPANICAE NATIONI CONCESSA
Pubblicatio indultorum eorumque usus.

Indulta, Hispanicae Nationi a S. Sede concessa, singulis annis publicanda
sunt. Annus computatur a die antea factae publicationis, usque
ad diem novae faciendae publicationis.
Summaria sumpta a fidelibus valent pro eorum usu, durante toto
praedicto anno. Indulta autem intelliguntur semper prorogari, pro maiori

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.