AAS 7 (1915), p. 560
naria. Quas Indulgentias, duabus vicibus, lucrari possunt illi omnes,
qui duo sumunt Summaria. Ac illi qui accedunt ad Sacramenta Poenitentiae
et Eucharistiae, possunt ea die* loco partialis Indulgentiae,
plenariam lucrari Indulgentiam.
IV. Omnibus qui Summarium sumunt, si intra annum Indulti moriantur,
conceditur ludulgentia plenaria in mortis articulo, dummodo
confessi ac S. Synaxi refecti, vel si id nequiverint, saltem contriti,
SSmum Iesu nomen, ore, si potuerint, sin minus corde, devote invocaverint,
et mortem tamquam peccati stipendium de manu Domini
patienter susceperint. Possunt praeterea Indulgentiam Plenariam applicare
alicui defuncto, orando coram eius corpore praesente, confessi et
sacra Communione refecti.
V. Praefatae Indulgentiae, excepta tamen plenaria in mortis articulo
lucranda, applicari etiam possunt animabus in Purgatorio degentibus.
Indultum « quoad divina officia et sepulturam »
I. Qni Summarium habent, possunt, tempore interdicti, cui ipsi
causam non dederint, nec per ipsos stet quominus amoveatur, sive in
ecclesiis, in quibus divina officia eo tempore permittantur, sive in oratoriis
privatis rite erectis, missas et alia divina officia vel per seipsos
celebrare, si fuerint sacerdotes, vel facere ut celebrentur, in sua ac familiarium,
domesticorum, etconsanguineorum praesentia; sed clausis ianuis,
non pulsatis campanis, excommunicatis et specialiter interdictis exclusis;
et, in oratorio privato, aliquot fusis precibus pro exaltatione Sanctae
Ecclesiae. Possunt praeterea praedictis missis et officiis, ubi celebrentur,
cum suis interesse. Possunt item in eisdem locis sacram
Eucharistiam et alia sacramenta suscipere.
II. Corpora decedentium, qui Summarium habeant, nisi forte excommunicationis
vinculo per sententiam condemnatoriam vel declarationem
innodati decesserint, possunt, eodem interdicti tempore, cum moderata
funerali pompa sepeliri.
III. Executor harum Apostolicarum Litterarum permittere potest,
ut, sive tempore interdicti, sive extra illud, missae per horam ante auroram
et post meridiem possint celebrari a presbyteris, et possint nobiles
ac qualificatae personae facere missas celebrari, ipsis praesentibus, praedictis
horis.
• IV. Ecclesiastici omnes sive cleri saecularis, sive regularis, libere
possunt, recitatis vesperis et completorio, matutinum cum laudibus officii
diei sequentis pridie recitare immediate post meridiem.