AAS 7 (1915), p. 565
sexu, in Regno Hispaniarum et in locis civili ipsius regni gubernio
subiectis degentes, ut privilegiis, favoribus ac gratiis supradictae Bullae
participes fiant, enuntiata Summaria accipere debebunt, et pro vario
ipsorum gradu et conditione taxatam eleemosynam persolvere. Tam
Archiepiscopus Executor, in archidioecesi Toletana, quam in respectiva
sua dioecesi unusquisque Praesul pro colligendis huiusmodi eleemosynis
idoneos sibi adiutores nec non depositarios ratiocinatores aliosque
similes Officiales deputare, et cum opportunis facultatibus constituere
poterunt; Archiepiscopo autem Executori fas sit ea omnia peragere
quae ipsi pro faciliore praesentium Litterarum executione magis apta
videantur. Haec omnia et singula concedimus atque indulgemus, decernimus
ac mandamus non obstantibus Sanctae huius Sedis et Conciliorum
quoque Generalium Constitutionibus et Ordinationibus, aliisque
decretis qualibet forma editis, ceterisque contrariis quibuscumque. Ad
effectum vero praesentium Litterarum quoad indulgentias, expresse
derogamus praescriptionibus, quae continentur in Motu proprio a re. me.
Pio Papa X die VII m. Aprilis anno MCMX edito. Tandem volumus ut
harum Litterarum exemplis, sive transumptis, etiam per typos editis,
manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo alicuius viri Ecclesiastica
dignitate constituti munitis, eadem prorsus adhibeatur fides,
quae Nostrae voluntati his ostensis Litteris haberetur.
Datum Romae apud S. Petrum, sub Annulo Piscatoris, die xn mensis
augusti anno MCMXV, Pontificatus Nostri primo.
L. © S.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
III
QUAEDAM AD SS. COR IESU ORATIO INDULGENTIA DITATUR.
BENEDICTUS PP. XV
Ad perpetuam rei memoriam. — Nihil tam aptum tamque idoneum
esse arbitramur ad Deum hominibus, praesertim in rebus trepidis, conciliarium,
quam Sacratissimum Cor Iesu enixis implorare precibus, ut
pro infinita sua clementia nostri misereatur. Neque aliud sane opportunius
utiliusque videtur; Sacrum enim Cor Christi Iesu fons et sedes
incensi illius est amoris, qui eum Divinum Redemptorem ad Crucis
mortem pro nobis oppetendam adduxit, tum constans perfugium manet,
quo humanum genus se recipiat, et ubi penitus acquiescat. Quod si