AAS 7 (1915), p. 6

Pontificatus Maximi, ob eam causam ab adolescentibus clericis,
discendi cupidis, ex omni terrarum loco celebrari solet, ac
propterea debet optimae cuiusque institutionis et disciplinae
laude ceteris antecellere. Ergo sapientissimus Pontifex romanam,
quam diximus, a se conditam Academiam omni gratia
complexus, reditibus instruxit, beneficiis ornavit, privilegiis
auxit, quorum quidem illud potissimum, ut liceret ei laurea
doctorali suos donare alumnos, qui, communi philosophiae curriculo
emenso, scholas dein horum perfectioni studiorum in
sacris Urbis athenaeis constitutas atque academicos coetus,
explorato cum fructu, biennium fréquentassent. Cum autem ab
Academia condita satis praeteriisset temporis, cumque eo spatio
ad res, quarum causa instituta erat, vel scriptis in dies certos
vulgandis, vel publicis de philosophia sermonibus et disputationibus
habendis, vel alumnis spei bonae ad studia sustentandis,
non parum profecisse videretur, litteris apostolicis Quod
iam inde die ix maii MDCCCXCV Academiae leges ac statuta sollemniter
Leo comprobavit. Tam utile institutum proximus decessor
Noster sanctae memoriae Pius X admodum sibi probari
ostendit per apostolicas litteras In praecipuis laudibus, die
XXIII ianuarii anno MCMIV datas, quibus, ad christianam sapientiam
contra recentiorum errores ac praesertim contra Neorationalismum
seu Modernismum defendendam magnopere interesse
professus ducem religiose sequi Thomam, quidquid
auctoritate Leonis actum pro Academia erat, id omne confirmavit.
Nos vero, cum, aeque ac Decessores Nostri, persuasissimum
habeamus de illa tantum philosophia Nobis esse laborandum
quae sit secundum Christum, (Colos. II, 8), ac propterea
ipsius philosophiae studium ad principia et rationem Aquinatis
omnino exigendum esse, ut plena sit, quantum per humanam
rationem licet, explicatio invictaque defensio traditae divinitus

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.