AAS 8 (1916), p. 313
SS. CONGREGATIONUM
SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICIT
I
SUPER CASUUM CONSCIENTIAE RESERVATIONIBUS
INSTRUCTIO
Cum experientia comprobatum sit casuum, quos vocant, conscientiae
reservationes, si debitam mensuram et modum excedant, in animarum
perniciem potiusquam in earum utilitatem vergere posse; Suprema
haec Sacra Congregatio Sancti Officii, praecedentibus ad rem dispositionibus
novas, pro opportunitate temporum, superaddens, de expresso
mandato Ssmi D. N. Benedicti divina providentia PP. XV, haec cum
omnibus et singulis Rmis locorum Ordinariis decretorie omnino ac praeceptive
communicanda statuit:
1. Meminerint ante omnia Rmi Ordinarii casuum conscientiae reservationes
ad destructionem munitionum, iuxta dictum Apostoli (2 Gor.,X, 4),
ad removenda scilicet obstacula quae saluti animarum non communi
impedimento sunt, esse dirigendas; ideoque, generatim loquendo, extraordinario
huic remedio manus ne velint apponere nisi, re in synodo dioecesana
discussa, vel, extra synodum, auditis Capitulo Cathedrali et aliquot
ex probatioribus ac prudentiori bus suae dioecesis animarum curatoribus,
de vera reservationis necessitate aut utilitate in Domino convocantur.
2. Utcumque, casus reservandi sint pauci omnino, tres vel, ad summum,
quatuor, atque ex gravioribus tantum et atrocioribus criminibus
specifice determinandis; ipsa vero reservatio non ultra in vigore maneat
quam necesse sit ad publicum aliquod molitum vitium extirpandum aut
collapsam forte christianam disciplinam instaurandam.
3. Reservationi, generatim, ne submittantur sive peccata mere interna,
quippe quae, ut docet Benedictus XIV (De syn. dioec, V, 5, 5), non est
in praxi receptum ut unquam reserventur, propter animarum periculum ;