AAS 8 (1916), p. 386
stolicum erigimus cum omnibus et singulis iuribus, honoribus, privilegiis,
indultis, quae ad huiusmodi Vicariatus Apostolicos pertinent, eumque
« de Ho-nan orientali » nominandum esse statuimus. Volumus autem, ut
a postrema harum Praefectura, idest « Kaifongfu », civiles Sub-praefecturae
« Juciou, Singtchenghsieng » et « Mihsieng » excipiantur, et novus
erectus Vicariatus de Ho-nan orientalis eorundem Alumnorum Seminarii
ab exteris Missionibus Mediolani, qui tantum ibidem meruerunt,
curis et laboribus demandetur. - Decernentes praesentes Litteras firmas,
validas et efficaces semper exsistere et fore, suosque plenarios atque
integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectat vel in
posterum spectare poterit in omnibus et per omnia plenissime suffragari,
sicque in praemissis per quoslibet iudices ordinarios ac delegatos
iudicari ac definiri debere, atque irritum esse et inane si quid secus t
super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit
attentari. - Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae
regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et Sanctionibus
Apostolicis ceterisque omnibus in contrarium facientibus
quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die xxi
mensis septembris anno MCMXVI, Pontificatus Nostri tertio.
De speciali mandato SSmi
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
II
DECERNITUR NUMISMA PRO COHORTE MILITUM, QUI VULGO « GENDARMI PON-
TIFICII » VOCANTUR, CENTESIMO EXEUNTE ANNO AB EIUS INSTITUTIONE.
BENEDICTUS PP. XV
Ad perpetuam rei memoriam. — Cum centesimus hoc ipso die
compleatur annus, ex quo fel. rec. decessor Noster Pius VII militum
Cohortem instituit, quae, initio, vulgo « dei Carabinieri Pontificii » nuncupabatur,
nunc, mutato nomine, « dei Gendarmi Pontificii » audit,
nolumus faustum hunc praeterire diem, quin paternae Nostrae erga
eandem benevolentiae peculiare publice edamus testimonium. Grato
enim iucundoque recolimus animo, quam praeclaram Pontificia ea Cohors
pepererit sibi hoc intervallo laudem in tuenda tum civilis communitatis
tum Romanorum Pontificum securitate; cuius in perfunctione muneris
i