AAS 8 (1916), p. 63

Guaxupensis eosdem quoquoversus servabit fines, quibus pars septentrionalis
dioecesis de Pouso Alegre antea circumscribebatur; excepto meridionali
latere, in quo ipsa secernitur ab ea de Pouso Alegre per limites
meridionales paroeciarum vulgo Poços de Caldas, Campestre et Machado,
quae ad novam dioecesim pertinent. Novam vero dioecesim suffraganeam
constituit, donec aliter provisum fuerit, archidioecesis Mariannensis.

III

ADIECTIO TITULORUM EPISCOPALIUM

SSmus D. N. Benedictus PP. XV, decreto S. C. Consistorialis diei
15 februarii 1916, Diniensi ecclesiae antiquos titulos Reiensis et Sistariensis
dioecesum adiecit, adeo ut in posterum Diniensis ecclesia Reiensi
et Sistariensi etiam titulis designetur et illius Episcopus Diniensis,
Reiensis et Sistariensis nuncupetur.

IV

PROVISIO ECCLESIARUM

Successivis S. Congregationis Consistorialis decretis SSmus D. N.
Benedictus PP. XV has, quae sequuntur, ecclesias de proprio pastore
providit, scilicet:

12 ianuarii 1916. — Cathedrali ecclesiae Caiesensi praefecit R. D.
Ignatium Le Ruzic, Administratorem Apostolicum eiusdem ecclesiae
Caiesensis.
19 ianuarii. — Episcopali titulari ecclesiae Augilensi R. P. D. Antonium
Aurelium Torres et Sanz, hactenus episcopum Centumfocensem.
20 ianuarii. — Cathedrali ecclesiae Sobralensi R. D. Iosephum Tupinambá
da Frota, parochum eiusdem civitatis Sobralensis.
27 ianuarii. — Cathedrali ecclesiae De Pace R. D. Dionysium Avila,
canonicum decanum metropolitanae ecclesiae Platensis ac doctorem in
iure civili.
7 februarii. -— Cathedrali ecclesiae Guaxupensi R. P. D. Antonium
Augustum de Assis, hactenus episcopum de Pouso Alegre.
14 februarii. — Cathedrali ecclesiae de Pouso Alegre in Brasilia
R. D. Octavium Chagas de Miranda, parochum cathedralis ecclesiae de
Campinas.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.