AAS 8 (1916), p. 89

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA BENEDICTI PP. XV

APOSTOLICAE SUB PLUMBO LITTERAE

I

DE ERECTIONE PROVINCIAE REGTNENSIS, DIVISIONE DIOECESIS SANCTI BONI-

FACII ET ERECTIONE ARCHIDIOECESIS WINNIPEGENSIS.

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Inter praecipuas Apostolicae Sedis curas ea semper enituit novas
dioeceses et ecclesiasticas provincias erigendi quoties vel territorii amplitudo
vel fidelium numerus vel itinerum asperitas, vel alia huiusmodi,
ad efficaciorem reddendam pastoralem sollicitudinem et vigilantiam id
exigèrent. Quod si utiliter hoc contigit aliis in regionibus id quoque in
Canadensi Dominio expedire visum est, ut amplissimae civiles provinciae,
quibus Dominium ipsum constat, et quae quasi status civiles
habentur, ab invicem independentes et unico foederali vinculo coniunctae,
hierarchia donentur propria, adeo ut unaquaeque civilis provincia,
provinciam ecclesiasticam saltem unam, propriam et independentem
-constituat. Quibus omnibus mature consideratis, Venerabilium Fratrum
Nostrorum, qui rebus consistorialibus praesunt, consilio, suppleto etiam
quatenus opus sit quorum intersit, vel sua interesse praesumant consensu,
Nos, Apostolicae potestatis plenitudine, in provincia civili memorati
Dominii, Saskatchewan nuncupata, novam ecclesiasticam provinciam
•erigere statuimus et decrevimus, duas dioeceses Reginensem et Principis
Alberti a provincia ecclesiastica Sancti Bonifacii sejüngendo, et ecclesiam
Reginensem in Metropolitanam constituendo, eique dioecesim Prin-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.