AAS 9 (1917), p. 27

in doctrina sana et in omni opere bono informandi; conscientiarum moderator,
multiformem Spiritus Sancti discretionem; in condendo denique et
formando suo Instituto, vere caelestem sapientiam ad aedificandam evangelicam
turrim supra firmam petram, et dotes boni Pastoris, qui ante
oves vadit et pro ipsis quotidie animam suam ponit (Summar. sup. introd.
causae, pag. 24).
En, paucis, descriptum curriculum totius vitae Servi Dei eiusdemque
veluti ante oculos posita fidelis atque expressa imago; eisque
non puram putamque contineri scribentis opinionem, sed cuncta veritati
inventa fuisse conformia, probationibus constitit, quae, utraque apostolica
et ordinaria quaestione collectae, rite postmodum adductae fuerunt
in iudicium.
Equidem de integra Servi Dei aetate diligenti inquisitione peracta,
modoque maxime inspecto, quo cunctis in adimplendis muneribus officiisque,
quae, pro sui status conditione, propria erant, ille se gessit,
peculiaribus quoque temporis, loci ac personarum pensitatis adiunctis,
quibus in mediis idem vixit et operatus est Dei Famulus; ex hisce
omnibus satis argumentorum sumere fas fuit, quibus vir prudens aequusque
rerum aestimator sibi persuasum habeat, quas Dei Famulus christianas
exercuit virtutes, non communes fuisse neque vulgares, sed ob
eam praesertim animi comparationem, qua ad perfecte agendum ipse
movebatur, gradum illum, quem heroicum appellant, virtutes ipsas esse
adeptas.
Qua posita, iuste et legitime confecta, heroicarum virtutum demonstratione,
si quae forte contra facere visae sunt difficultates, hoc ipso
vim suam eas amittere necesse fuit, validioremque exinde effici demonstrationem,
quemadmodum ostendit significavitque solutio, quae diuturnae
de scriptis quaestioni finem imposuit.
Horum namque scriptorum comperta natura, tantum abfuit, ut in
dubium vocari posset bonitas doctrinae Servi Dei, quin immo ex iis, quae
illum egisse liquet, non exigua eidem tribuenda sit laus. Dum enim
omnia circum gallicanam et iansenisticam redolebant luem, cui nuper
a fel. rec. Gregorio Papa XVI proscripti lamnesiani errores, sese dederant
comites, ipse Dei Servus nedum circumstantis aëris corruptione se
infici passus non fuit, sed, vix per eum licuit, ut de sua insalubritate
remittens, paulatim sanesceret circumfusus aër, magno animo adlaboravit
atque fructuose. Unde idem sibi promeruisse visus est praeconium,
quod in suis Moralibus a S. Gregorio ad vivum sic reperimus
expressum : Neque enim valde laudabile est, bonum esse cum bonis, sed
bonum esse cum malis. Siculi enim gravioris culpae est, inter bonos bonum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.