AAS 9 (1917), p. 437

ita increvisse fertur, ut tota civitas brevi ad apicem christianae civitatis
et pietatis adducta fuerit. Illic, anno 1780, mense augusto, adprobante
Episcopo, Maria Antonia recollectionum spiritualium aedem fun
davit, quam die 13 ianuarii 1784 amplissimo laudis-et approbationis
testimonio cohonestavit idem Episcopus Sebastianus, tunc ad Archiepiscopatum
Compostellanum in Hispania promotus. Ex actis Processus
informativi plane constat illam domum a sua erectione usque ad an. 1788
recepisse plus quam septuaginta millia personas ad sacras recollectiones
agendas, et Dei famulam, divinae gloriae et humanae saluti unice
intentam, nec unquam de temporariis bonis, ad sui operis sustentationem,
sollicitam, largiter expertam fuisse veritatem et virtutem sententiae
Christi Redemptoris: « Quaerite primum regnum Dei et iustitiam
« eius; et haec omnia adiicientur vobis ». Postquam Dei famula opus
suum in Bonaerensi civitate feliciter progressum aspexerit, illud etiam
in orientalem regionis partem, cui nomen Rio de la Piata, protendere
cogitavit. Quamvis provecta aetate et labore defessa, tamen, de Episcopi
et regni Procuratoris licentia, arduam peregrinationem suscepit an. 1784
et primum in Colonia Sanctissimi Sacramenti sistit, postea in urbe Montevideo
per triennium commorata est; quibus in locis Commentationum
cursus aperiri voluit. Instantibus civibus Bonaërensibus, in eorum urbem
revocata, consilio et opere adiuvit constructionem domus quae, ex ipsorum
civium munificentia, aedificio iam existenti adiecta fuit, ut in sede
separata mulieribus a mala via retrahendis et in bonos christianosque
mores adducendis destinaretur. Alterum hoc opus primae vi instituti
beneficentiam et Servae Dei suarumque Sodalium existimationem in ea
civitate cumulavit. De postremis quinque annis, a praedictae domus erectione
ad obitum Mariae Antoniae, pauca extant documenta, nisi quod
ipsa, sui suarumque aegritudinum veluti oblita, constanti zelo et studio
illarum mulierum corporis animique saluti navabat, retributionem misericordibus
a Domino promissam fidenter expectans. Quam proximam
sentiens, postrema monita et consilia Sodalibus suis materno dedit
affectu. Mox, lethali morbo correpta et sacramentis Ecclesiae refecta,
piam animam exhalavit die 6 martii an. 1799, aetatis suae sexagesimonono
; eiusque exuviae, funere rite persoluto, in apposito sepulcro religiose
conditae sunt. Itaque fama sanctitatis, quam Dei famula in vita
adepta fuerat, post obitum in dies magis clara et diffusa ad haec usque
tempora perdurante, Processus informativus super ea in ecclesiastica
curia Bonaerensi constructus et absolutus, Romam ad Sacrorum Rituum
Congregationem delatus est. Hinc, iuris ordine servato, quum nihil
obstet quominus ad ulteriora procedi possit, instante Rmo P. Camillo

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.