AAS 9 (1917), p. 531

otetur aliquot S. R. E. Cardinales, ex quibus unus Secretarius
erit: adiunctus habebit e spectatissimis de Clero viris unum Assessorem
et plures tum ex latino tum ex orientali ritu Consultores;
praeterea idoneum officialium- numerum ex clericis qui
rerum orientalium peritiores sint.
III. Huic Congregationi reserventur omnia cuiusvis generis
negotia quae sive ad personas, sive ad disciplinam, sive
ad ritus Ecclesiarum orientalium referuntur, etiamsi sint mixta,
quae scilicet sive rei sive personarum ratione latinos quoque/
attingant.
IV. Pro Ecclesiis ritus orientalis haec Congregatio omnibus
facultatibus potiatur, quas aliae Congregationes pro Ecclesiis
ritus latini obtinent, salvo tamen iure Congregationis S. Officii.
V. Eadem Congregatio controversias dirimat via disciplinari;
quas vero ordine iudiciario dirimendas iudicaverit, ad
tribunal remittet quod ipsa Congregatio designaverit.
Quae omnia rata et firma esse volumus in perpetuum, contrariis
quibuslibet, etiam specialissima mentione dignis, non
obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum die i mensis maii, anno
MDCCCCXVII, Pontificatus Nostri tertio.

BENEDICTUS PP. XV

II

DE INSTITUTO PONTIFICIO STUDIIS RERUM ORIENTALIUM PROVEHENDIS

BENEDICTUS PP. XV
Orientis catholici ad spem veteris prosperitatis excitandi
causa, mense maio vertentis anni Sacram Congregationem pro
Ecclesia Orientali instituimus. Sed quod habemus propositum
certe eveniet facilius uberiusque, si, qui in eo persequendo
Nobis navaturi sunt operam, illi optime parati instructique ad
laborandum devenerint. Itaque proprium altiorum studiorum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.