ASS 11 (1878), p. 372

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII

EPISTOLA ENCYCLICA

Ad Patriarchas Primates Archiepiscopos et Episcopos universos
catholici orbis gratiam et communionem cum Apostolica
Sede habentes.

VENERABILES FRATRES
-SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

Quod Apostolici muneris ratio a Nobis postulabat, iam inde a
Pontificatus Nostri principio, Litteris encyclicis ad vos datis, Venerabiles
Fratres, indicare haud praetermisimus lethiferam pestem,
quae per artus intimos humanae societatis serpit, eamque in extremum
discrimen adducit: simul etiam remedia efficacissima demonstravimus,
quibus ad salutem revocari, et gravissima quae impendent
pericula possit evadere. Sed ea quae tunc deploravimus mala
usque adeo brevi increverunt, ut rursus ad vos verba convertere
cogamur, Propheta velut auribus Nostris insonante : Clama ne cesses,
exalta quasi tuba vocem tuam. Nullo autem negotio intelligitis,1
Venerabiles Fratres, Nos de illa hominum secta loqui, qui diversis
ac pene barbaris nominibus Socialistae, Communistae vel Nihilistae
appellantur, quique per universum orbem diffusi, et iniquo inter se
foedere arctissime colligati, non amplius ab occultornm conventuum
tenebris praesidium quaerunt, sed palam fidenterque in lucem prodeuntes,
quod iampridem inierunt consilium cuiuslibet civilis societatis
fundamenta convellendo perficere adnituntur. Ii nimirum sunt,
qui, prout divina testantur eloquia, carnem quidem maculant, dominationem
spernunt, maiestatem autem blasphemant. Nihil, quod huma-2
nis divinisque legibus ad vitae incolumitatem et decus sapienter
decretum est, intactum vel integrum relinquunt. Sublimioribus potestatibus,
quibus Apostolo monente, omnem animam decet esse subiectam,
quaeque a Deo ius imperandi mutuantur, obedientiam detrectant,
et perfectam omnium hominum in iuribus et officiis praedicant
aequalitatem. - Naturalem viri ac mulieris unionem, gentibus vel
barbaris sacram, dehonestant; eiusque vinculum, quo domestica
societas principaliter continetur, infirmant aut etiam libidini permit-

* Is., LVIII, 1.
2 Iud. Epis., v. 8.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.