ASS 18 (1885), p. 509

S09
EX 8. CONGREGATOINE NIDULGENTAIRUM
o-íxjBSÍi^0 0

DECRETUM
URBIS ET ORBIS

Sanctissimum Iesu Nomen semper et ubique terrarum praecipua
veneratione et singulari prorsus honore Christifideles prosequuti
sunt: non enim aliad nomen est sub caelo datum hominibus, in
quo oporteat nos salvos fieri (Actor. IV, 12). Ad hanc venerationis
et honoris significationem , plurima religionis obsequia plurimasque
laudes pietas christiana excogitavit, quibus Nomen augustissimum
digne et sancte celebraretur.
Hisce profecto accensendae sunt plures Litaniae in honorem
SSmi Nominis Iesu compositae, quae, licet non omnes probabiles,
late tamen per orbem diffusae sunt. In quorum praeconiorum genere
ne varietas haberetur haud undequaque laudabilis, sa. mem.
Summus Pontifex Pius IX Litanias Sanctissimi Nominis Iesu, quae
unice in posterum retinerentur ab omnibus Christifidelibus, per Sacrum
Consilium legitimis ritibus tuendis, die 8 Iunii 1862, approbavit,
fecitque eidem*Sacro Consilio facultatem declarandi, Christifidelibus
, qui eas devote recitaverint, Indulgentiam tercentorum
dierum in forma Ecclesiae consueta concessum iri, quando Sacrorum
Antistites pro sua quisque dioecesi hanc gratiam speciatim petiissent.
Quum autem nuperrime a pluribus Episcopis SSmo D. N. Leoni
divina providentia Papae XIII preces exhibitae fuerint, ut suarum
dioecesium Christifidelibus praefatas Litanias recitantibus ipsam
hanc Indulgentiam elargiri dignaretur , Sanctitas Sua desiderans,
ut christiani populi pietas erga laudabile Iesu Nomen magis magisque
foveatur et augeatur devotio , hisce potissimum temporibus,
quibus Nomen illud augustissimum tam audacter tamque frequenter
impiorum iniuriis impetitur, in Audientia habita die 16 Ianuarii
1886 ab infrascripto Secretario Sac Congregationis Indulgentiis
Sacrisque Reliquiis praepositae, ad omnes utriusque sexus Christifideles
, qui corde saltem contrito ac devote recitaverint Litanias
Sanctissimi Nominis Iesu, prouti praesenti Decreto subnectuntur
et non aliter, praefatam Indulgentiam ter centum dierum, animabus
quoque Purgatorii applicabilem et semel tantum in die lucrandam,
benigne extendit. Quam gratiam Sanctitas Sua in perpetuum suffragari
voluit et absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque
non obstantibus.
Datum Romae ex Secretaria S. Congregationis Indulgentiarum
et SS. Reliquiarum die 16 mensis Ianuarii anni 1886.
L B. CARD. FRANZELIN Praefectus.

FRANCISCUS DELLA VOLPE Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.